utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610194

Charter
Charter Number: 05610194
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Iohannis dat nobis sex selliones terre in territorio de Al in excambium pro sex sellionibus in eodem territorio Hec carta testatur quod Iohannes filius Iohannis de Al dedit et hac presenti carta confirmavit conventui de Al sex selliones terre arabilis in teritorio de Al de quibus tres iacent ex occidentali parte ville scilicet due simul iacent ex nort parte de Cuningesgate inter terras eiusdem conventus et buttant versus suth super eandem viam et versus nort contra terram predicti conventus et una sellio que buttat versus nort in Holebech et versus suth contra terram predicti conventus et iacet inter terram Ade filii Hugonis et terram que fuit aliquando Ricardi filii Swani Et tres iacent ex orientali parte ville de quibus una est parva sellio et iacet ex suth parte de Brian Parch inter terras predicti conventus que continet in longum triginta et tres falles et una ex suth parte de Aldcroft inter terras predicti conventus et buttat versus nort super pratum et versus suth super foreriam predicti conventus et una iacet ex suth parte de Tunstal inter terram prefati conventus et terram Osberti filii Tengy et buttat in utroque capite super terram predicti conventus tenendas et habendas libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis et aisiamentis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum excambium pro sex sellionibus in eodem teritorio unde quatuor iacent ex occidentali parte ville scilicet una que vocatur Hastinehevedland que continet in longum unum furlang et tresdecim falles et una iacet propinquius ex west parte eiusdem hevedland et due simul iacent super eosdem furlanges inter terram eiusdem Iohannis et terram que aliquando fuit Ricardi filii Swani scilicet omnes quatuor eiusdem longitudinis salva tamen via predicto conventui carris et carretis suis cum opus habuerint in predicto hevedland absque omni impedimento cum segetes inde amote fuerint et due selliones iacent ex orientali parte ville scilicet una ad Pesolmsich inter terram monachorum de Parco et terram Ricardi filii Swani et buttat versus west super foreriam Willelmi carpentarii et versus est super Fendic Et una iacet ad Holmescard inter terram monachorum et terram eiusdem Iohannis et buttat versus west super foreriam Willelmi carpentarii et versus est super Fendic Predictus vero Iohannes et heredes sui predictas sex selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui warantizabunt et defendent et de omnibus contra omnes homines adquietabunt in perpetuum Et predictus conventus prefatas sex selliones predicto Iohanni et heredibus suis similiter warantizabunt Et in huius rei testimonium utraque pars presens scriptum sigillo suo corroboravit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter