utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610195

Charter 05610195
Charter Number: 05610195
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Excambium factum inter nos et Coste filium Tengy de terris in territorio de Al Sciant [] quod tale excambium terrarum factum est inter priorem et conventum de Al et Coste filium Tengy in teritorio de Al scilicet quod predictus Coste dedit predictis priori et conventui in puram et perpetuam elemosinam ab occidentali parte eiusdem ville duos selliones ad Feltemare simul iacentes inter terras predicti conventus et unum sellionem ad Thyrspit ab austro de Holebec qui iacet inter terras predicti conventus et unum sellionem ad eundem Thyrspit inter terram predicti conventus et terram Iohannis filii Iohannis et tres selliones simul iacentes qui abuttant super Thyrspit ab aquilone inter terras dicti conventus et ab orientali parte eiusdem ville unum sellionem ad Lockegardh inter terram predicti conventus et terram Pigoti de Al et unum sellionem ad Kirkegate qui iacet inter terram monachorum de Parco et terram Gileberti Gudlach et unum sellionem qui abuttat super foreriam Roberti Modi et iacet inter terram predicti conventus et terram monachorum de Parco et unum sellionem ab aquilone de Cuningesgate qui abuttat super terram dicti conventus et iacet inter terras dictorum monachorum et unum sellionem etiam ab aquilone de Cuningesgate inter terram dicti conventus et dictorum monachorum et duos selliones simul iacentes ab aquilone de eadem Cuningesgate inter terram dicti conventus et terram predicti Pigoti et unum sellionem etiam ab aquilone predicte vie inter terram dicti Pigoti et terram Umfridi de Al et unum sellionem pariter ab aquilone eiusdem vie qui iacet inter terram predicti conventus et terram Roberti soceri Tengy Dumpe Has autem prefatas terras cum pertinentiis predictus Coste et heredes sui predicto conventui warantizabunt contra omnes homines in perpetuum Et predicti prior et conventus dederunt predicto Coste et heredibus suis de pura elemosina sua ab occidente eiusdem ville tres selliones ad Astinemare ab aquilone vie iacentes inter terram predicti Coste et terram Herberti filii Iohannis et unum sellionem ab occidente de Astinemare inter terram dicti Coste et terram Iohannis filii Iohannis et duos selliones ab oriente de Astinemare iacentes inter terram predicti Herberti et terram Gileberti Wind et unum sellionem qui abuttat super Astinehovetlant inter terram Iohannis filii Iohannis et terram Swani filii Galfridi et alium sellionem qui abuttat super foreriam eiusdem Astini et iacet inter terras predictorum Iohannis et Swani et unum sellionem ad occidentem de Hallegard inter terram dicti Iohannis et terram Ade filii Hugonis et ab orientali parte eiusdem ville unum sellionem ab oriente de Tunstal inter terram predicti Coste et terram Roberti Modi et unum sellionem ab aquilone de Tunstal qui iacet inter terras predictorum Coste et Roberti et unum sellionem ad Holmeskard inter terram Roberti filii Lante et terram Herberti filii Iohannis et unum sellionem ad Arnoldeberth inter terram monachorum de Parco et terram predicti Coste et unum sellionem ad Methelfennab inter terras dictorum monachorum et unum sellionem ad Wrangelandes inter terram dicti Coste et terram Roberti filii Lante et duos selliones super easdem Wrangelandes inter terram Roberti soceri Tengy et terram Guderedi Has vero terras prefatas cum pertinentiis predicti prior et conventus predicto Coste et heredibus suis contra omnes homines warantizabunt in perpetuum Et in huius excambii testimonium et securitatem presens carta cum sigillis suis utriusque corroborata est
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter