utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610196

Charter 05610196
Charter Number: 05610196
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1250 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Adam filius [Hugonis] dat nobis viginti et novem selliones terre arabilis in territorio de Al in excambium pro triginta sellionibus terre et una acra prati et tribus perticatis Sciant [] quod ego Adam filius Hugonis filii Humfridi de Al concessi dedi et hac presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam viginti et novem selliones terre arabilis in teritorio de Al quarum undecim selliones iacent ex occidentali parte eiusdem ville in hiis locis videlicet una sellio iacet inter terram conventus de Al ex utraque parte et buttat versus est super foreriam eiusdem conventus et versus west super le Maregate et una sellio iacet super le Hou et abuttat suth et nort inter terram predicti conventus ex utraque parte et una sellio iacet ex west parte del Cartegate inter terram predicti conventus et terram Iohannis filii Cost et buttat versus nort super terram predicti conventus et versus suth similiter et una sellio iacet in Hovesmare inter terram predicti conventus ex utraque parte et buttat versus west super terram de Parco Lude et versus est super terram predicti conventus et una sellio iacet ex nort parte de Holebec inter terram conventus de Al ex utraque parte et buttat versus nort super feodum de Friston et versus suth super Holebec et una iacet ex suth parte de Holebec inter terram conventus de Al ex utraque parte et extendit in longitudine de Holebec usque ad Cuningesgate et una iacet ex suth parte de Cuningesgate usque ad Dyfen inter terram conventus de Al et feodum de Asterby et una iacet de Sewordfen usque ad Cuningesgate inter terram predicti conventus et feodum de Asterby et una iacet ex suth parte de Duedesgate inter terram predicti conventus ex utraque parte et una iacet ex nort parte de Holebec inter terram predicti conventus ex utraque parte et una iacet ad Turstanslectes ex nort parte de Holebec inter terram predicti conventus et feodum de Asterby et buttat versus nort super feodum de Asterby Et decem et octo selliones iacent ex parte est predicte ville de Al de quibus quinque selliones iacent ex est parte de Cuhnsgate et abuttant versus suth super curtem abbatie de Al et versus nort super feodum de Asterby et una sellio iacet ad Hevedakers inter terram predicti conventus ex utraque parte cum longitudine sua de Cuningesgate usque ad Cokeringtunbec et una sellio iacet inter terram conventus de Al ex utraque parte que se extendit in longitudine a curia de Munkehusis usque ad Cuningesgate et una sellio iacet inter terram conventus de Al et terram de Parco Lude et extendit se in longitudine de Langdal usque ad foreriam conventus de Al et una iacet ad Kingesdikes inter terram predicti conventus ex omni parte et una iacet ad Blilandes et extendit se est et west inter terram predicti conventus ex omni parte et una iacet ad Arnaldbery inter terram predicti conventus ex suth parte et terram de Parco ex nort parte et buttat versus est super terram conventus de Al et versus west super foreriam Ricardi Guthered et una iacet suth et nort inter terram de Parco Lude et feodum de Friston et buttat versus nort super terram conventus de Al et versus suth super feodum de Friston et una iacet ex est parte de Mickelgrene inter terram conventus de Al et terram de Parco et buttat versus nort super terram Ricardi Guthered et versus suth super terram conventus de Al Et una foreria ad Mickelgrene extendit se suth et nort et iacet iuxta terram conventus de Al ex west parte et buttat versus nort super terram eiusdem conventus et una foreria ad Croswang que se extendit est et west inter terram predicti conventus ex omni parte et una sellio que vocatur Lagayre ex nort parte de Lantegrene que se extendit suth et nort inter terram predicti conventus ex omni parte et una sellio ad Noniwemare inter terram predicti conventus et terram meam et buttat versus suth super terram predicti conventus et versus nort super feodum de Friston et una sellio ex est parte de Cartegate inter terram predicti conventus et terram de Parco et extendit se versus west super terram conventus de Al et una sellio ex nort parte de Halefure inter terram predicti conventus et feodum de Friston et extendit se versus suth super terram predicti conventus et una sellio ex nort parte de Cuningesgate inter terram predicti conventus ex omni parte Preterea dedi eidem conventui duas perticatas prati in latitudine in Boyfen que se extendit in longitudine quantum dictum pratum se extendit et iacent inter pratum dicti conventus et pratum meum et duas perticatas prati in latitudine in Dyfen iacentes inter pratum dicti conventus ex utraque parte in longitudine quantum Dyfen se extendit et duas perticatas prati in latitudine in Sewordfen cum tota longitudine sua iacentes inter pratum dicti conventus et feodum de Aisterby et octodecim falles prati in Langedayles et duas perticatas prati in latitudine in Westfen cum tota longitudine sua inter pratum predicti conventus et feodum de Fristona Habendas et tenendas libere quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aysiamentis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum excambium pro triginta sellionibus terre arabilis in eodem teritorio et una acra prati et tribus perticatis prati de quibus decem selliones iacent ex occidentali parte ville de Al quarum due iacent ad Hempland et abuttant versus nort super foreriam de Parco et versus suth super Holebec et una iacet inter terram de Parco et alia inter terram meam et feodum de Fristona et una iacet ex suth parte de Holebec inter terram de Parco et feodum de Aisterby et buttat versus suth in Langemare et una ex suth parte de Langemare inter feodum de Aisterby et terram de Parco et una ad Maregate inter feodum de Aisterby et terram meam et una inter terram meam et feodum de Fristona et abuttat super Cutinggercroft et super Cuninggate et quatuor selliones ad Garrewang inter terram predicti conventus et terram meam quarum tres se extendunt usque ad Cuningesgate et una non et viginti selliones iacent ex est parte ville de Al de quibus due iacent ad Arnaldberg inter terram de Parco et terram meam et abuttant super terram eiusdem conventus de Al et terram de Parco et una inter feodum de Friston et feodum comitis et abuttat super terram de Parco et Windhevidland et due iacent ex nort parte de Cuningesgate inter feodum de Aisterby et feodum de Friston et buttant super Halefure et una sellio ad Lantegrene inter feodum de Parco et feodum de Friston buttat super feodum de Aisterby et tres selliones iacent inter terram de Parco et feodum de Friston quarum media buttat super Cuningesgate et relique due super Wppewarp versus suth versus nort super feodum de Friston et una ad Nunnivemare inter terram predicti conventus et feodum de Friston et tres selliones ex nort parte de Cuningesgate inter terram meam et feodum de Friston et una ex nort parte de Halefure inter terram de Parco et terram conventus de Al et quinque selliones ex nort parte de Cuningesgate inter terram meam et feodum de Friston quarum una se extendit versus nort super terram dicti conventus et super terram de Parco et relique quatuor super terram de Parco Et sciendum quod due selliones australes istarum extendunt se quindecim falles ultra Cuningesgate et una sellio apud Dimehaker inter feodum de Aysterby et feodum comitis et buttat versus nort super Twedstigy et versus suth super foreriam dicti conventus et due perticate prati iacent in Boyfen inter pratum dicti conventus et feodum de Friston et una acra et una perticata iacent in Westfen inter pratum dicti conventus et feodum de Aisterby Ego vero Adam et heredes mei vel assignati predictas viginti novem selliones et predictum pratum cum suis pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes mortales adquietabimus in perpetuum Et predictus conventus predictas triginta selliones terre cum dicto prato mihi et heredibus meis similiter in elemosinam warantizabunt Et in huius rei testimonium hec carta inter nos in modum cyrographi confecta est et sigillis nostris ex utraque parte corroborata Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter