utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610197

Charter
Charter Number: 05610197
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1250 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gerlo de Cok [dat nobis] unum holmum in territorio de Al et annuum redditum unius denarii in excambium pro uno sellione in territorio de Cok Hec carta testatur quod Ierlo de Cokerington dedit et hac presenti carta confirmavit conventui de Al unum holmum in teritorio de Al iacente ex nort parte ripe dicte ville quem quidem Galfridus Haket quondam tenuit Dictus etiam Ierlo dedit et hac presenti carta confirmavit dicto conventui annuum redditum unius denarii quem a dicto conventu annuatim exigebat Tenendum et habendum libere quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus aysiamentis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum excambium pro uno sellione terre arabilis in teritorio de Cokerington iacente ex est parte eiusdem ville ad Heverholmdic inter terras eiusdem Ierlonis ex nort parte et ex suth parte Predictus vero Ierlo et heredes sui dicto conventui dictum holmum cum pertinentiis suis una cum quieta clamatione annui redditus unius denarii warantizabunt et defendent et de omnibus contra omnes homines adquietabunt in perpetuum Predictus autem conventus predictum sellionem predicto Ierloni et heredibus suis similiter warantizabunt Et in huius rei testimonium utraque pars presens scriptum sigillo suo corroboravit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter