utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610198

Charter
Charter Number: 05610198
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1256
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Excambium prati factum inter dominum Ricardum Walensem et nos in Westfen Anno mccl sexto factum fuit istud excambium inter dominum Ricardum Walensem ex una parte et priorem et conventum de Al ex altera videlicet quod dictus dominus Ricardus dedit dictis priori et conventui in excambium omne pratum et fundum quod Henricus filius Gileberti prepositi et Petrus dictus Modi tunc tenuerunt de dicto domino Ricardo in Westfen iuxta calcetum quod dicitur Langebrig propter unam acram et duas falles prati iacentes in eodem Westfen ex aquilonali parte fossati quod in medio Westfen se extendit a calceto predicto usque ad occidentalem partem eiusdem Westfen inter pratum dicti conventus et pratum Ade de capella ita quod illud fossatum quod se extendit de parvo molendino usque ad Langebrig quod dicitur insolling remanebit dictis priori et conventui in pace quietum et omnia alia fossata que dicuntur insollingges in Westfen et Boyfen remanebunt in communa a festo sancti Michaelis usque ad medium Martium Et sciendum est quod dictus dominus Ricardus et heredes sui habebunt singulis annis in perpetuum liberam communam cum libero introitu et exitu in predicto Westfen in clausum predictorum prioris et conventus excepto prescripto insolling cum averiis hominum suorum in Al commanentibus scilicet a festo sancti Michaelis usque ad medium Martium sine impedimento dictorum prioris et conventus Eodem autem modo et sub eadem forma dicti prior et conventus in prato domino dicto Ricardo in excambium dato communicabunt a medio vero Martio usque ad festum sancti Michaelis illa pars quam dicti prior et conventus receperunt in excambium remanebit eisdem in pace sine alicuius communione pars autem quam dominus Ricardus vel homines sui tenent excambiatam eisdem temporibus et eodem modo dicto domino Ricardo et heredibus suis ad opus hominum suorum successive in Al commansurorium in defenso remanebit Et ille pons qui iacet a calceto de Langebrig usque in Boyfen remanebit in pace ita quod predicti prior et conventus facient predictum pontem et rationabiliter sustentabunt ne predicti Ricardus et heredes sui vel homines sui de Al pro defectum reparationis illius pontis dampnum incurrant et ita dictus dominus Ricardus et heredes sui et homines sui de Al habeant liberum introitum et exitum et transitum sine aliqua perturbatione dictorum prioris et conventus per eundem pontem ad fena sua cartanda et ad averia sua fuganda ad pasturam illam Ut autem hec omnia rata permaneant in perpetuum et debita stabilitate firmata altera pars scriptum alterius partis signi sui impressione corroboravit Hiis testibus a Followed in the margin by Nota quod tenent et de Alvingham habebunt communam in le insollinges a festo sancti Michaelis usque ad medium Martium in quod insollinge non communicabunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter