utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610199

Charter
Charter Number: 05610199
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Pigotus filius Pigoti dat nobis quatuor selliones terre arabilis in territorio de Al in excambium novem sellionum terre in eodem territorio Hoc cyrographum testatur quod Pigotus filius Pigoti de Al dedit et carta sua confirmavit conventui domui de Al in puram et perpetuam elemosinam quatuor selliones terre arabilis in teritorio de Al quorum due selliones iacent ex occidentali parte eiusdem ville de Al inter terras predicti conventus et abuttant versus aquilonem super Cuningesgate et versus meridiem super Seuwardfen et unus sellio iacet ex orientali parte eiusdem ville in Langlandes inter feodum de Melsa scilicet inter terram Tengy filii Hauc et terram Roberti Blundi et abuttat versus orientem super forarium Eadmundi Spic et versus occidentem super forarium predicti conventus et unus sellio iacet ex eadem parte ville inter terras predicti conventus in Laghlandes et abuttat versus aquilonem super terram Iohannis filii Iohannis de Al et versus meridiem super Cuningesgate Hos vero prenominatos quatuor selliones dedit predictus Pigotus prefato conventui in excambium novem sellionum suorum terre arabilis qui sunt de pura elemosina sua et iacent in teritorio dicte ville de Al quorum quinque selliones simul iacent ex occidentali parte eiusdem ville inter terram Reginaldi filii Pigoti et terram Ade filii Hugonis de Al et abuttant versus occidentem super forarium Astini et versus orientem super forarium predicti conventus Et tres selliones simul iacent ex orientali parte ville de Al inter feodum de Friston et feodum de Melsa scilicet inter terram Radulfi Yalph et terram Roberti Blundi et abuttant versus occidentem super forarium eiusdem Ade filii Hugonis et versus orientem super forarium Umfridi de Al Et unus sellio iacet in Plasfurlanges inter terram dicti Ade filii Hugonis de Al et terram Ricardi filii Swani eiusdem ville et abuttat versus occidentem super forarium predicti Ade et versus orientem super forarium predicti Umfridi de Al Et sciendum est quod uterque alteri omnes predictas terras sicut in excambium date sunt warantizabunt adquietabunt et defendent de omnibus rebus sicut puram elemosinam contra omnes homines in perpetuum In huius rei testimonium hoc presens scriptum sigillis utriusque corroboratum est
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter