utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610200

Charter Number: 05610200
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Pigotus dat nobis duos selliones terre in territorio de Al in excambium pro tribus sellionibus in eodem territorio Hec carta testatur quod Pigotus de Al dedit et hac presenti carta confirmavit conventui de Al duos selliones terre arabilis in territorio de Al iacentes ex west parte eiusdem ville inter terram dicti conventus et terram que quondam fuit Reginaldi filii Pigoti et buttant versus suth super terram dicti conventus et versus nort super Hougate tenendos et habendos libere quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum excambium pro tribus sellionibus in eodem teritorio simul iacentibus ex west parte dicte [ville] inter terram Ade filii Hugonis ex una parte et terram Roberti Wind ex altera et buttant versus suth super terram dicti conventus Predictus vero Pigotus et heredes sui predictos duos selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui warantizabunt et defendent et de omnibus contra omnes homines adquietabunt in perpetuum Predictus vero conventus predicto Pigoto et heredibus suis similiter warantizabunt Et in huius rei testimonium utraque pars presens scriptum sigillo suo corroboravit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter