utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610201

Charter
Charter Number: 05610201
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Pigotus dat nobis decem selliones terre arabilis in territorio de Al in excambium pro una cultura que nominatur Gayrewang Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Pigotus filius Pigoti de Al salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam in perpetuum excambium decem selliones terre arabilis in teritorio de Al unde septem iacent ex occidentali parte ville et tres ex orientali parte eiusdem ville de quibus septem sellionibus tres iacent ex suth parte de Holebec inter terram Willelmi carpentarii et terram Ricardi filii Swani et buttant versus nort in Holebec et versus suth buttant duo ex hiis contra terram Iohannis filii Iohannis et tertius tendit per medium usque in Cuningesgate et quartus sellio iacet inter eundem magnum sellionem qui tendit per medium usque in Cuningesgate inter terram predicti conventus et buttat versus nort contra terram Willelmi carpentarii et versus suth super Cuningesgate et tres selliones iacent super eosdem furlanges inter terras predicti conventus et buttant versus suth super Cuningesgate et versus nort super terram Gudredi et terram Ricardi filii Swani que fuit aliquando Herberti filii Iohannis Et tres selliones iacent ex orientali parte eiusdem ville de Al ad domum monachorum quorum unus iacet inter terram dicti conventus et terram Gudredi et buttat versus suth super Cuningesgate et versus nort super foreriam quam Iohannis Coppel aliquando tenuit de predicto conventu Et duo selliones iacent propinquius terre Gudredi ex est parte super eosdem furlanges et ex west parte iacent propinquius terre predicti conventus et buttant versus suth super Cuningesgate et versus nort in Halefure tenendos et habendos predicto conventui cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra in puram et perpetuam elemosinam in perpetuum excambium sicut predictum est pro una cultura iacente ex occidentali parte ville de Al que cultura vocatur Gayrewang cuius nort capud buttat super aque ductum qui currit inter Ierdeberg et Al et suth capud super foreriam que fuit aliquando Herberti filii Iohannis et iacet inter feodum de Asterby et terras quas Iohannes filius Cost et Emma Wind aliquando tenuerunt Et ego Pigotus et heredes mei predictos decem selliones cum omnibus pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam in perpetuum excambium pro predicta Gayrewang warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus in perpetuum Et idem conventus mihi et heredibus meis predictam Gayrewang similiter in elemosinam in perpetuum warantizabunt Et in huius rei testimonium confecta est hec carta inter nos in modum cyrografi in perpetuam memoriam et huic inde sigillis nostris corroborata
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter