utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610202

Charter
Charter Number: 05610202
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Pigotus dat nobis unam percatam terre iiij falles minus in Sarlcroft preterea dat nobis unam daylam prati in Tunstalcroft in territorio de Al in excambium pro una dayla prati iacente ex nort parte del Holm et pro undecim percatis terre in latum et xi percatis in longum in Methelfen Sciant [] quod ego Pigotus filius Pigoti de Al consensu et assensu Hugeline sponse mee dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al unam percatam terre quatuor falles minus iacentem in Sarlecroft in nort capite in tota latitudine eiusdem crofti ad fossandum et includendum et faciendum inde quicquid eis placuerit Preterea dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi predicto conventui unam dailam prati in Tunstalcroft in teritorio de Al iacentem inter pratum monachorum de Parco Lude et pratum eiusdem conventus que buttat versus occidentem super fossatum ad Peseholmsich et versus orientem in aquam que vadit versus Luthena ad habendam et tenendam predicto conventui cum omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam in perpetuum excambium scilicet pro una daila prati iacente ex nort parte de Holm inter pratum quod Hugo filius Umfridi aliquando tenuit et pratum Gileberti prepositi quod extenditur in longum de terra arabili usque ad Nortdich et pro undecim percatis terre in latum et undecim percatis in longum iacentibus in Methelfen ex suth parte de Brienparch inter terram Iohannis filii Iohannis et terram Roberti generi Tengy Et ego Pigotus et heredes mei predictam terram et predictum pratum cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus in perpetuum Et similiter predictus conventus predictum pratum mihi et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam warantizabunt Et ne aliqua calumpnia vel aliquod impedimentum super hoc excambio possit emergere in posterum tam ego Pigotus predictus quam predicta Hugelina sponsa mea ad maiorem securitatem pro nobis et pro heredibus nostris fidei datione nos obligavimus et insuper ego prefatus Pigotus presenti scripto quod predictum conventum contingit sigillum meum apposui
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter