utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610203

Charter
Charter Number: 05610203
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Reginaldus filius Pigoti dat nobis ij selliones terre in excambium pro vi sellionibus Sciant [] quod ego Reginaldus filius Pigoti de Al dedi et concessi et hac carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al unam sellionem ex nort parte predicte ville illam scilicet sellionem que iacet super Hovedacrefurlang inter terras predicti conventus ex australi parte de Cuningesgate et extendit se de Cuningesgate usque ad aquam de Cokerington et unam sellionem in prefata cultura que iacet inter terram Humfridi et terram Tengy in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione et consuetudine propter sex selliones quas prefatus conventus mihi dedit in excambiis de pura et perpetua elemosina sua tres scilicet selliones in Thornedale que iacent inter terram monachorum de Parco Lude et terram Andree filii Iohannis de Al et unam sellionem in eadem cultura que iacet inter terram Andree filii Iohannis et terram Herberti fratris sui que vocabatur terra Thoraldi et unam sellionem in Thornedale que iacet inter terram monachorum de Parco Lude et terram Tengy filii Sunnive et unam sellionem in Linelandmare que iacet inter terras predictorum monachorum Ego vero predictus Reginaldus et heredes mei warantizabimus predicto conventui predictam terram et adquietabimus de omnibus rebus et defendemus contra regem et dominos et omnes homines in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter