utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610204

Charter
Charter Number: 05610204
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Willelmi filii Eustacii de Cok dat nobis decem et novem selliones terre arabilis in territorio de Al in excambium pro decem et octo sellionibus terre arabilis in territorio de Cok Sciant [] quod ego Iohannes filius Willelmi filii Eustacii de Cokerington concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al decem et novem selliones terre arabilis iacentes in teritorio de Al quas habui ex dono Ricardi filii Andree de quibus decem iacent ex occidentali parte ville in hiis locis scilicet tres selliones simul iacent inter terram Ade filii Hugonis et terram Emme Wind et una foreria ad suth capita earundem sellionum item tres ad Nortbouneland inter terram predicti conventus et terram Hugonis filii Cost Item due selliones iacent ad Cartegate inter terram eiusdem conventus et terram predicti Ricardi filii Andree item una sellio ad Hou inter terram eiusdem conventus et terram quam Herbertus filius Iohannis aliquando tenuit Et novem selliones iacent ex orientali parte ville de quibus due iacent in Thornedale iuxta terram Hugonis filii Cost item una sellio que vocatur Duveacre que iacet inter terram Pigoti filii Pigoti et terram de feodo de Aisterby item una sellio ad Plasfurlanges inter terram predicti conventus et terram Iohannis filii Iohannis item tres super Thornhil inter terram eiusdem conventus et terram de feodo de Aisterby item una sellio ad Blilandes inter terras predicti conventus item una sellio ad domum monachorum inter terras prefati conventus et quinque acras prati de quibus tres acre iacent in Langdayles propinquius iuxta prata predicti conventus de quibus due acre fuerunt aliquando Pigoti filii Pigoti et una fuit predicti Ricardi filii Andree item una acra iacet in Haal inter pratum predicti conventus et pratum Ricardi filii Herberti item una acra in Boyfen inter pratum predicti conventus et pratum Ricardi filii Herberti Preterea dedi predicto conventui unam daylam prati in Northfen in teritorio de Cokerington iacentem ex est parte de Turfpittes inter pratum Thome filii Radulfi et pratum Reyneri et unum holmum prati quod Hugo Haket aliquando tenuit in Mykelholm quod iacet ex nort parte aque tenendas et habendas libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aysiamentis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum excambium pro decem et octo sellionis terre arabilis de elemosina sua iacentibus in teritorio de Cokerington unde novem selliones iacent ex est parte ville de quibus una iacet ex est parte de Carlemare inter terram meam et terram Alexandri filii Hugonis in Northegeving inter terram Iohannis filii Hamelini et terram Ricardi le Surays item una sellio in eodem Northegeving inter terram Iohannis filii Hamelini et terram monachorum de Parco Item due abuttant versus suth super Calvecroftgate et iacent inter terram que fuit Willelmi Wudegraine et terram Thwngwini Buch item una ex west parte de Carlemare inter terram que fuit Galfridi Haket et terram Alexandri filii Hugonis Et novem selliones iacent ex west parte ville scilicet una sellio iacet inter terram meam et terram quam Tengy Hauk aliquando tenuit Item una iacet propinquius ex est parte de Kirkegate inter terram Matilde Haket et eandem viam item due selliones que buttant versus nort super viam ex suth parte molendini inter terram meam et terram Iohannis filii Roberti item una super eosdem furlanges inter terram meam et terram Alexandri filii Hugonis item una super Bonneberge inter terram meam et terram Iohannis filii Willelmi filii Roberti item una super Westlanges inter terram Roberti Wudegraine et terram Willelmi filii Goderici item due ex suth parte molendini de Ormesby inter terram quam Willelmus filii Matilde aliquando tenuit et terram Alexandri filii Alani Preterea una dayla prati in Nortfen que vocatur Gringeldayle et iacet inter pratum Osberti filii Ingram et pratum quod fuit aliquando Osberti filii Iohannis et buttat versus nort super aquam molendini Ego vero Iohannes et heredes mei predictas decem et novem selliones terre arabilis et predictas quinque acras prati iacentes in teritorio de Al et predictam daylam prati in Nortfen et predictum holmum in teritorio de Cokerington cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes adquietabimus in perpetuum et predictus conventus predictas decem et octo selliones terre arabilis et predictam Gryngeldaylam prati in Nortfen in teritorio de Cokeringtona mihi et heredibus meis similiter in elemosinam warantizabunt Et in huius rei testimonium confecta est hec carta inter nos in modum cyrographi et sigillis nostris ex utraque parte corroborata Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter