utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610205

Charter
Charter Number: 05610205
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Abbas et conventus de Parco dant nobis xl et quatuor acras terre et unam perticatam in territorio de Al in excambium tante terre arabilis in eodem campo Hoc cyrographum testatur quod abbas et conventus de Parco Lude dederunt et presenti scripto confirmaverunt priori et monialibus de Al de pura et perpetua elemosina predicte domus de Parco quadraginta et quatuor acras et unam perticatam terre culte in territorio de Al ex west parte eiusdem ville in excambium tante terre arabilis in eodem campo ex eadem parte ville Et sciendum quod de terra quam prefati abbas et conventus dederunt predictis priori et conventui et monialibus iacent novem selliones inter terram Umfridi et terram Coste de Al et abuttant super Ierdeburgbec et viginti septem selliones ex west parte Wundcroft et unus sellio inter terram Iohannis filii Iohannis et terram Swani filii Gaufridi et abuttat super forarium Astini et octo selliones inter terram Pigoti et terram prefati Coste et abuttant super predictum forarium et septem selliones ex suth parte Duedesgate inter terram earumdem monialium et terram Reginaldi et unus sellio inter feodum Gileberti de Welle et terram ipsarum monialium et septem selliones ex north parte Holebec inter terram Reginaldi et terram Tengy et quatuor selliones ex suth parte Holebec inter terram Rogeri Carbunel et terram Willelmi carpentarii et unus sellio ex suth parte de Holebec inter terram Coste et terram Iohannis filii Iohannis et quinque selliones abuttant super Holebec ad Thirspit et quinque selliones qui abuttant super Holebec ex suth parte quorum sellio occidentalis abuttat super Cuningesgate et iacent inter terram earumdem monialium et terram Gaufridi filii Hamelini et tresdecim selliones iacent ex suth parte Cuningesgate abuttantes super Sewardefen cum prato in Sewardfen quod pertinet ad duos selliones occidentales et duo selliones iacent ex suth parte Cunigesgate inter terras earumdem monialium et abuttant super Dyfen et unus sellio ad Wipemare iuxta terram Tengy ex suth parte et ex nort parte de Holebec ex est parte de Cartegate tres selliones et una gayra inter terram Coste et terram Gileberti Wind et ex eadem parte eiusdem Holebec tres selliones inter terram Coste et terram earumdem monialium et preterea latitudinem duarum perticarum et dimidie pertice prati per medium Medelcroft et Utcroft in Dicdaile et latitudine viginti pedum prati per medium Utcroft inter daylas earumdem monialium et latitudinem viginti pedum et longitudinem viginti perticarum prati in Westfen et ex west parte de Cutengaremilne pratum quantum pertinet ad capita trium sellionum De terra vero arabili quam prenominati prior et moniales dederunt prefatis abbati et conventui iacent novem selliones ex suth parte Cuningesgate inter culturam eorundem monachorum et divisam de Kedington et quinque selliones super Stortwestlanges ad Adalmangraves et decem selliones ex nort parte Cuningesgate ad Depedale quorum sellio occidentalis extendit se a Cuningesgate usque in Holebec et octo selliones ex suth parte Holebec abundantes super forarium eorundem monachorum ad suth capita et unus sellio inter terras eorundem monachorum super suth Bounelandes et septem selliones et una gaira super suth Bounelandes ex nort parte de Holebec inter terram predictarum monialium et terram Tengy et unus sellio ex suth parte de Brocholemare inter terram eorundem monachorum et terram Iohannis filii Iohannis cum prato pertinente ad eundem sellionem in ipsa mara et decem selliones ex west latere de Bounelandes abuttantes super Holebec ex nort parte et decem selliones super Heneplandes abuttantes super Holebec ex nort parte et tres selliones super Wrangelandes ex suth parte Holebec et octo selliones super Langewestlanges qui vocantur Hovedlandwang et quatuor selliones super Langewestlanges inter feodum Widonis de Hellebec et feodum Gileberti de Well Preterea prefati prior et moniales dederunt et presenti scripto confirmaverunt predictis abbati et monachis latitudinem trium perticarum et dimidie pertice per medium Medelcroft et Utcroft de prato quod fuit Rogeri le Vavasur Preterea dicti abbas et conventus dederunt et presenti scripto confirmaverunt prefatis priori et monialibus unum sellionem ex est parte supradicte ville de Al ad Kemflet iacentem inter terras earumdem monialium in excambium unius sellionis ex eadem parte eiusdem ville iacentis inter terram eorundem monachorum et feodum Gileberti de Welle super eosdem furlanges ad Kemflet excepto prato quod est ad suth capud eiusdem sellionis et in excambium unius butti iacentis in campis de Cokerington ad suth capud culture eorundem monachorum ad Tostsich Et sciendum est quod utraque domus alteri omnes prescriptas terras arabiles et prata prescripta sicut in excambium data sunt warantizabunt et adquietabunt et defendent de omnibus et contra omnes ut puram et perpetuam elemosinam suam Et in huius rei confirmationem et testimonium presens scriptum sigillis capitulorum utriusque domus munitum est
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter