utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610206

Charter
Charter Number: 05610206
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Matilda Haket confirmat nobis j sellionem Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Matilda Haket uxor quondam Ricardi filii Andree de Al Willelmus et Robertus filii eorundem salutem Noverit universitas vestra nos firmum habere et stabile donationem et concessionem quam predictus Ricardus fecit priori et conventui de Alvingham de una selione terre arabilis iacente ex australi parte Brian Parke inter forariam dicti prioris et feodum de Asterby cum tota longitudine sua et latitudine excepto butto illius sellionis herberario ad aquilonem quam quidem sellionem predictus Ricardus pro salute anime sue ex nostro assensu et voluntate eisdem priori et conventui legavit testamentarie cum corpore suo inter suos sepulto Cuius sesinam nos unanimi assensu et voluntate fieri fecimus prefato priori et conventui et ita firmam dictam sesinam esse volumus et concedimus inperpetuum eisdem de eadem sellione quod nec nos neque nostro nomine quisquam aliquid iuris vel clamii in predictam sellionem vendicare poterimus inperpetuum Et insuper nos dicti Willelmus et Robertus predictam sellionem memoratis religiosis warantizabimus adquietabimus et defendemus contra omnes homines et de omnibus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto signa nostra apposuimus coram Roberto filio Ricardi de Ierdeburg Ricardo filio Herberti de Alvingham Iohanne Coste Pigoto filio Pigoti Ada filio Hugonis Thoma et Ricardo Duede fratribus Ricardo filio Iohannis Duede de Al testibus tunc presentibus et aliis fidelibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter