utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610207

Charter 05610207
Charter Number: 05610207
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Innotescat omnes hoc scriptum visures vel auditures prior et conventus de Al dedisse et confirmasse Iohanni filio Cost de Al daylam suam cum tota longitudine sua et latitudine iacentem apud Gunildesike inter feudum de Fristona ex est parte et feudum de Aysterby ex west parte et abuttantem versus norht super divisam de Alvingham et Ierdeburg in perpetuum excambium pro toto prato quod dictus Iohannes habuit in Tunstalcroft iacente inter pratum monialium de Al ex norht parte et feudum de Aysterby et pratum Roberti filii Cost ex suht parte cum tota longitudine sua de Tunstalcroft usque divisam inter Alvingham et Cuningesholm cuius latitudino continet ad west caput v falles et dimidiam et ad viam transversam iiij falles et in orientali capite iiij falles et dimidiam et continet in se tres acras et unam perticatam et xxv falles et una acra pasture in Methelfen iacente in v buttis abbuttatibus versus west super terram domus de Al et iacet inter feudum de Fristona versus austrum et divisam inter Al et Ierdeburg et una butta in Methelfen inter Adam filium Hugonis ad orientem et Thomam Duede ad occidentem et duobus capitibus ad Cartegate abbuttantibus super terram prioris et conventus de Al versus suth et iacent inter feudum de Aysterby ex west parte et feudum de Fristona ex est parte Item dictus Iohannes dedit dictis priori et conventui unum parvum sellionem [ad] Aldecroft cum corpore suo in cimiterio monialium cum de eo humanitus contigerit sepeliendum iacentem inter terram domus de Al ex utraque parte tenendum et habendum in puram et perpetuam elemosinam Et sciendum quod prenominati prior et conventus et prenominatus Iohannes et heredes sui mutuo sibimet omnia premissa warantizabunt et defendent in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum et si predictum Iohannem et heredes sui vel assignati quicquam predictorum non posse warantizare vel defendere contigerit extunc licebit sine omni contradictione et cavillatione predictis priori et conventui ad terras suas prenominatas et prata per omnia resortiri Ad huius vere conventionis omnia et singula firmiter observanda presentibus scriptis cyrographatis sigillum capituli de Al et signum sepedicti Iohannis mutuo sunt apposita Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter