utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610209

Charter Number: 05610209
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1272
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod nos Willelmus et Robertus filii et heredes Ricardi filii Andree de Alvingham concessimus dedimus et hac presenti carta confirmavimus Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham et eorundem successoribus duos selliones terre arabilis in se continentes unam acram et unam perticatam iacentes ex west parte ville iuxta Brokolmare proximo inter terras dictorum prioris et conventus ex west parte et abbatis et conventus de Parco Lude ex est parte ville continentem dimidiam acram terre arabilis iacentem inter feudum de Aysterby ex north parte et terra que fuit predicti R patris nostri ex suth parte abuttant versus le est super Methelfen et versus le west super Losmare Concessimus insuper dedimus et presenti scripto confirmavimus Deo et prefatis religiosis et eorundem successoribus annuum redditum sex denariorum de nobis et heredibus nostris inperpetuum percipendum in prioratu suo de Alvingham ad Pascha domini concedendes et dantes dictis religiosis et eorumdem successoribus liberam et plenam potestatem nos et heredes nostros distringendi pro quecumque voluerint in omnibus terris nostris et tenementis si ad terminum predictum annuum redditum prefatum plenarie non solverimus et animalia seu bona que per districtionem ceperint tam diu in parco suo tenere quousque eisdem religiosis competenter fuerit satisfactum tenenda et habenda omnia predicta et singula dictis priori et conventui et eorundem successoribus de nobis et heredibus nostris cum omnimodis suis pertinentiis cum libertatibus et asiamentis ubicumque sicut in adeo liberam puram et perpetuam elemosinam quietam ab omnibus sectis curiarum seu aliis servitiis consuetudinibus exactionibus et demandis que accedere poterunt vel exigi ab aliquo tenemento sicut aliqua elemosina liberius et quietius concedi possit et dari aliquibus religiosis Nos vero Willelmus et Robertus et heredes nostri totam terram predictam et prefatum annuum redditum sex denariorum cum omnimodis suis pertinentiis ubicumque sint sepedictis religiosis et eorundem successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam ut predictum est contra omnes gentes tam Cristianos quam Iudeos warantizabimus et de omnibus adquietabimus et defendemus In cuius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra apposuimus apud Alvingham die dominica proxima ante festum sancti Gregorii pape anno regni regis H filii regis I quinquagesimo sexto Hiis testibus Iocio de Rayeby Roberto de Schadewrthe Roberto filio Ricardi de Ierdeburg Waltero de Salfleteby clerico Iohanne Cost de Alvingham Thoma Dwed de eadem Ada filio Hugonis de eadem et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter