utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610210

Charter
Charter Number: 05610210
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1264 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus Haket filius Ricardi Gudered de Alvingham salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et presenti scripto confirmasse Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham et eorundem assignatis tres selliones terre arabilis cum pertinentiis in Alvingham quarum una iacet ad Wypemare inter terram monachorum de Parcho Lude ex parte aquilonari et terram dictorum prioris et conventus ex parte australi abbuttans versus orientem super eorundem foratorium et versus occidentem super Margate inter Alvingham et Brakenberge et continet in se tres perticatas et dimidiam et quatuor falles et due alie selliones ex north parte de How inter terram Roberti filii Herberti et terram Matilde Haket quam tenet in dote et abuttant versus north super aque ductum inter Alvingham et Ierdeburg et versus suth super terram Thome Dwed continentes tres perticatas tenendas et habendas de me et heredibus meis prefatis priori et conventui et eorundem assignatis in adeo puram perpetuam et liberam elemosinam sicut aliqua elemosina teneri potest et pro Deo dari viris religiosis Et ego Willelmus et heredes mei predictas tres selliones cum omnibus suis pertinentiis libertatibus et asiamentis contra omnes venientes warantizabimus prefatis religiosis et eorundem assignatis et de omnibus adquietabimus et inperpetuum defendemus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Roberto de Schdwrd Roberto filio Ricardi de Ierdeburg Ricardo filio Simonis de eadem Thoma Dwed Ricardo fratre eiusdem de Alvingham Iohanne Cost Ada filio Hugonis Ricardo Dwed de eadem Ada le Mercer de Al
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter