utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610211

Charter Number: 05610211
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentibus et futuris prior de Alvingham salutem in domino Noverit universitas vestra nos concessisse dedisse et presenti scripto confirmasse Willelmo filio Ricardi Gudered de Alvingham et heredibus suis tres selliones terre arabilis cum pertinentiis in Alvingham quarum una iacet ad Wypmare propinquior terre nostre ex parte aquilonari et feudo de Aysterby ex parte australi et abbuttat versus est super forarium nostrum et versus west super Margate et continet in se tres perticatas terre et dimidiam et quatuor falles Et due selliones iacent ex north parte How inter terram nostram versus west et feudum de Asterby versus est et abbuttant versus suth super feudum de Aysterby et versus north super aque ductum inter Alvingham et Ierdeburg et continent in se tres perticatas habendas et tenendas sibi et heredibus suis in perpetuum de nobis reddendo inde nobis annuatim et successoribus nostris ad fratres prioris qui pro tempore fuit duodecim denarios in perpetuum videlicet ad duos terminos scilicet sex denarios ad Pascha et sex denarios ad festum sancti Michaelis pro omni servitio seculari exactione et demanda salva tamen nobis una secta curie nostre proxime post festum sancti Michaelis Nec licebit dicto Willelmo et heredibus suis aliqua parte dicte terre alicui a nobis alienare quominus solutio dicti redditus duodecim denariorum nobis fiat ad terminos predictos Et ad nostram maiorem securitatem dictus Willelmus obligat unam sellionem terre sue que iacet inter Ricardum Dwed et viam que vocatur Northbigate et abuttat versus est super terram de Calvecroft et versus west super toftum Roberti filii Herberti nobis omni tempore distringibilem quotienscumque a solutione dicti redditus cessaverit et nos predictas tres selliones cum pertinentiis predicto Willelmo et heredibus suis pro predicto servitio contra omnes warantizabimus et de omnibus adquietabimus et defendemus In cuius rei testimonium nos unam partem presentis [facti] nostri sigillo capituli nostri corroboravimus et dictus Willelmus sigillo suo alteram Teste Deo et capitulo nostro
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter