utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610212

Charter
Charter Number: 05610212
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1264 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[U]niversis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus Haket filius Ricardi Gedred de Alvingham salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et presenti scripto confirmasse Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham et quibus et quando assignare voluerint totum pratum meum quod habui in Langedailes et Tunstalcroft in territorio de Alvingham de quo una particula iacet iuxta pratum dictorum religiosorum in tribus locis in predictis Langedayles et continet in se dimidiam acram et dimidiam perticatam et unum fallem et alia particula predicti prati iacet inter pratum dictorum religiosorum propinquius et pratum quod habent in excambium de Roberto fratre meo in predicto Tunstalcroft et continet in se unam acram et dimidiam et abbuttat versus orientem super Ludena et versus occidentem super predictum Tunstalcroft Predictum vero totum pratum cum omnibus suis pertinentiis libertatibus et aisiamentis dedi prefatis religiosis et eorundem assignatis in puram et perpetuam elemosinam possidendum et in liberium excambium pro duabus placiis prati quas predicti religiosi dederunt mihi et heredibus meis in liberum et perpetuum excambium tenendum de eisdem quarum una particula iacet inter pratum dictorum religiosorum et pratum quod habent de R fratre meo ex north parte de Holm et abbuttat versus est super Ludena et versus west super Holsik et continet in se in latitudine quatuor falles et dimidium et unum quarterium et dimidium quarterium que faciunt unam acram et dimidiam et unam perticatam et dimidiam et una alia particula iacet ad Fiskerpit que vocatur Heve dayle et continet in se unam perticatam et unum fallem Omnia vero predicta cum pertinentiis predicti prior et conventus et predictus Willelmus et heredes sui sibi mutuo contra viventes warantizabunt et de omnibus defendent et adquietabunt In cuius rei testimonium sigilla predictum prioris et conventus et prefati Willelmi alterius huius scripti particulis alternatim sunt appensa Hiis testibus R de Schadewrde Roberto filio Ricardi de Ierdeburg Ricardo filio Simonis de eadem Thoma Dwed de Alvingham Iohanne Cost Ricardo Dwed Ada filio Hugonis Ada le Mercer de eadem
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter