utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610213

Charter
Charter Number: 05610213
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1264 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[U]niversis Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus Haket filius Ricardi Godred de Alvingham salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et presenti scripto confirmasse Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingh unam acram prati in Alvingh iacentem in Tunstalcroft inter pratum Iohannis Cost ex suth parte et prati quod dicti religiosi habent in excambium de Willelmo fratre meo ex north parte et ad capud orientale quod abbuttat super Ludena habet latitudinem unius fallis et quarter et ad capud occidentale quod abbuttat super Hevedic unum fallem Predictam vero acram prati cum pertinentiis de me tenendam et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam dedi dictis religiosis et quibus et quando assignare voluerint in leberum et perpetuum excambium pro una acra prati in Alvingham iacentem ex est parte de Holm inter pratum predictum Willelmi fratris mei ex utraque parte et abbuttat versus orientem super Ludena et versus occidentem super pratum dictorum religiosorum et continet in longum sexaginta et sex falles et in latum duo falles et unum quarterum et dimidium quarterum quam dicti religiosi dederunt mihi et heredibus meis de ipsis tenendam in perpetuum excambium ita quod ego Robertus et heredes mei et dicti religiosi et eorundem successores predictas duas acras prati cum pertinentiis contra omnes viventes nobis mutuo warantizabimus et de omnibus adquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium alterius presenti scripti particulis sigillum meum et sigillum memorati prioris et conventus alternatim apponitur Hiis testibus Roberto filio Ricardi de Ierdebur Ricardo filio Simonis de eadem Thoma Dwed Ricardo filio Herberti Iohanne Cost Ricardo Dwed Ada filio Hugonis de eadem
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter