utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610214

Charter
Charter Number: 05610214
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1264 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Matilda filia Willelmi Haket de Cokerinton quondam uxor Ierlonis salutem Noveritis me in libera viduitate et plena potestate mea concessisse dedisse et hoc presenti scripto meo confirmasse caritatis intuitu priori et conventui de Alvingh unam particulam prati que continet in se perticatam et amplius iacens inter pratum quod Willelmus de Redbur tenet de priore predicto et conventu ex una parte et pratum Iohannis filii Willelmi de Cok ex altera in Northfen et extendens se ab Hodyk usque ad ripam in longitudine et in latitudine unius perticate tenendam et habendam de me et heredibus meis sibi et successoribus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam adeo quietam et solutam ab omni seculari servitio terrena exactione et demanda et curiarum sectis sicut aliqua elemosina dari potest et teneri Et ego Matilda et heredes mei predictum pratum cum pertinentiis predictis religiosis warantizabimus adquietabimus et defendemus tam contra dominos feodi quam contra omnes homines de omnibus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo de Redbur Ricardo filio Hamelini d Kokerint Thoma Duede et Ricardo fratre eiusdem Iohanne Cost Ricardo filio Herberti de Alvingham et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter