utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610216

Charter Number: 05610216
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1275 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[N]otum sit omnibus matris ecclesie filiis me Philippum Blakeman de Fulestorp concessisse et quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham totum ius et clamium quod ego vel aliquis antecessorum vel successorum meorum habuimus vel aliqua ratione habere poterimus in duabus acris prati iacentibus in Fresmarecroft inter terram ecclesie de Trustorp et terram eundem Pride quas habent de dono Willelmi le Franceys de Fulestorp sicut continetur in carta eiusdem Willelmi predicto conventui ab eodem collata reddendo inde annuatim predicto Philippo et heredibus suis unum denarium argenti ad festum sancti Botulphi pro omnibus servitiis Et ut hec mea quieta clamatio rata perdurat et inconcussa presens scriptum sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus Iordan de Asfordby milite Ricardo titulo capellano de Trustorp Ada Vade Hugone Losseword Radulfo Cade Gileberto filio Herberti Hugone Dane de Haney Iohanne vicario de Hagg Roberto clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter