utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610218

Charter 05610218
Charter Number: 05610218
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1275 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes le Bretun filius Iohannis domini de Coleburne et de Welletona salutem Noverit universitas vestra me concessisse remisisse et omnino de me et heredibus meis et quibuscumque assignatis quietum clamasse Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham et monialibus ibidem Deo servientibus et suis successoribus in perpetuum novem solidos et decem denarios annui redditus quos mihi debebant et antecessoribus meis reddere solebant pro terris et tenementis que de feodo meo tenent et habent in villa et teritorio de Alvingham ita quod nec ego Iohannes nec heredes mei nec aliquis nomine nostro aliquid iuris vel clamii de predicto redditu decetero exigere vendicare seu calumpniari poterimus Et quia dicti prior et conventus in compensatione temporalium specialiter concesserunt mihi et Alicie uxori mee et heredibus meis quod simus participes omnium bonorum que fient in domo sua predicta perpetualiter ego predictus Iohannes et heredes mei predictum redditum novem solidorum et decem denariorum et quicquid inde provenire poterit prefatis priori et conventui et suis successoribus de omnibus et contra omnes homines warantizabimus adquietabimus et defendemus in perpetuum ut puram et perpetuam elemosinam nostram liberam et quietam ab seculari servitio terrena exactione et demanda In cuius rei testimonium presenti scripto inpressionem sigilli mei apposui Dat apud Alvingham die dominica proxima post festum conversionis sancti Pauli apostolici anno domini supradicto Hiis testibus Roberto de Somercotis Roberto de Schadwrd Waltero de Salfleteby clerico Ricardo filio Herberti de Alvingham Thoma Dwede et Ricardo fratre eius de eadem Galfrido de Hastinges Iohanne de Welletona
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter