utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610221

Charter Number: 05610221
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bond
Date: 1277
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod cum ego Iohannes Havot filius Ricardi de Alvingham et heredes mei post me teneamur priori et conventui de Alvingham ad warantizationem defensionem et adquietationem plurimarum terrarum quas tenent de me et antecessoribus meis in perpetuum ne prefati religiosi pro defectu warantizationis defensionis vel adquietationis mei vel heredum meorum in posterum aliquod dampnum incurrant vel iacturam volo et concedo quod nec ego Iohannes nec heredes mei post me possimus aliquo modo nos decrescere de terris vel tenementis seu redditibus que vel quas ego Iohannes habui et tenui in Alvingham die nativitatis beate Marie virginis anno gratie m cc septuagessimo vii nec aliquam terram tenementum pratum cum pertinentiis suis ad firmam dimittere vendere vel invadiare seu aliquo modo alienare absque assensu et beneplacito prefatorum prioris et conventus Volo etiam et concedo tam pro me quam pro heredibus meis nos totiens teneri domino regi Anglie in centum solidos quotiens contra presens scriptum in aliquo attemptare preserverimus Dat apud Alvingham dictis die et anno In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus ut prius
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter