utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610223

Charter Number: 05610223
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1277 - 1278
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Willelmus dictus Haket filius Ricardi filii Andree de Alvingham concessi dedi et hac presenti carta confirmavi Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham in liberam puram et perpetuam elemosinam duos selliones terre arabilis ex west parte ville de Alvingham cum pertinentiis quorum unus sellio iacet proximo inter terram dicti conventus ex north parte et feudum de Aysterby ex suth parte et abbuttat versus est super foreriam dicti conventus et versus west super divisam inter campum de Alvingham et Brakenberg et alius sellio iacet inter Swaineswange ex est parte et terram predicti W Haket ex west parte et abbuttat versus north super Ierdeburg Bek et versus suth super feudum de Aysterby et preterea unum sellionem ex est parte ville predicte terre arabilis cum pertinentiis continentem dimidiam acram et xxij falles iacentem proximo inter feudum de Aysterby ex north parte et terram Roberti Haket ex suth parte et abbuttat versus est super Medelfen Nab et versus west in Losmare habendos et tenendos dictis religiosis et suis successoribus de predicto W et heredibus suis in adeo liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina dari potest viris religiosis et teneri Et ego dictus W et heredes mei totam dictam terram cum pertinentiis et asiamentis omnibus prefatis religiosis in liberam puram et perpetuam elemosinam ut predictum est contra omnes warantizabimus et de omnibus adquietabimus et defendemus in perpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto impressionem sigilli mei apponere feci die conversionis sancti Pauli apostoli anno domini mcclxxvij Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter