utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610228

Charter Number: 05610228
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1292
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas filius Iohannis filii Pigoti de Alvingham salutem in domino sempiternam Noveritis me caritatis intuitu anno domini mcc nonagesimo secundo concessisse et omnino de me et heredibus meis et assignatis meis quibuscumque quietum clamasse Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham et eorum successoribus in puram et perpetuam elemosinam quemdam redditum annuum duorum solidorum et sex denariorum in quibus iidem prior et conventus annuatim mihi et heredibus meis tenebantur pro terris et tenementis que aliquando fuerunt predicti Pigoti in villa de Alvingham Et ego predictus Thomas et heredes mei et assignati mei quicumque fuerint pro loco et tempore per alias terras meas predictum priorem et conventum et eorum successores a solutione predicti redditus duorum solidorum et sex denariorum erga dominum regem comitem Richemunt et suos ministros et omnes alios homines warantizabimus adquietabimus et defendemus in perpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum apposui Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter