utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610229

Charter
Charter Number: 05610229
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Assize
Date: 1264 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Assisa venit recognoscere si Alicia la Vavasur Thomas de Helach Robertus filius Hugonis de Cokerington Willelmus de Cokerington Thomas frater eius Radulfus filius Gilberti le Bercher Robertus Thurstan et Thomas de Saleby iniuste [] disseyserunt priorem de Alvingham de libero tenemento suo in Alvingham post primam [] Et unde queritur quod disseysent eum de quadam placea terre que continet xxx perticatas et quatuor pedes terre in longitudine et octo pedes in latitudine cum pertinentiis [] Et nullus eorum venit sed quidam Petrus de Helewel venit et respondet pro omnibus tanquam eorum ballivus et predictus ballivus pro predictis Thoma et omnibus aliis preter predictam Aliciam dicit quod ipsi nec habent nec ad presens aliquid clamant in predicto tenemento nec aliquam in iure aut desseysine ei inde fecerant Et de hoc ponunt se super assisam [] Et pro predicta Alicia dicit quod predicta placea terre quam predictus prior posuit in visu suo et unde queritur se disseysabus est quoddam fossatum inter terram ipsorum prioris et Alicie quod quidem fossatum est solum ipsius Alicie super quo predictus prior quamdam portam facere et chaceam et viam suam per ibi habere voluit quod predicta Alicia non permisit [] Et quod nullam aliam iniuriam aut disseysinam ei inde fecit ponit se super assisam [] Et predictus prior dicit quod ipse fuit in seysina de predicta placea ut de libero tenemento quousque predicta Alicia et omnes alii ipsum inde iniuste [] disseysaverunt et hoc petit quod inquiratur per assisam ideo capiatur assisa Iurati dicunt super sacramentum suum quod predicti Alicia Thomas de Helach Robertus filius Hugonis de Kok Willelmus de eadem et Robertus Thurstan iniuste [] disseysaverunt predictum priorem de predicta placea continente xxx perticatas et quatuor pedes in longitudine sed queritur et sex pedes terre et dimidium in latitudine tantum et ideo consideratem quod predictus prior recuperet inde seysinam suam per visum recognitionis et dampna sua que taxantur ad sex denarios per eosdem et predicti Alicia Thomas Robertus Willelmus et Robertus in misericordia Et similiter predictus prior in misericordia pro falso clamore versus Thomam fratrem Willelmi de Cokeringtun Radulfum filium Gilberti et Thomam de Saleby qui iurati dixerunt quod non interfuerunt dictam disseysinam et similiter pro falso clamore quoad residuum querele sue
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter