utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610232

Charter Number: 05610232
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Report
Date: 1317 - 1318
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Assisa venit recognoscere si Gilbertus de Kirkebi et Petrus de Wokenham iniuste [] disseisient Robertum de Bostiler de libero tenemento suo in Hildresham post primam [] Et unde queritur quod disseisient eam de x mesuagiis una carucata terre x acris prati xx acris bosci x acris pasture et xl solidis redditus cum pertinentiis [] Et Gilbertus per attornatum suum venit et Petrus non venit sed quidam Iohannes Lambert r[espondet] pro predicto Petro tamquam ballivus eius et per eo dicit quod ille nullam iniuriam fecit seu disseisinam et ponit super assisam [] Et predictus Gilbertus [respondit] ut tenet de tenura in visu positu et dicit quod tenet in visu posita sunt tertia pars manerii in Hildresham cum pertinentiis [] et quod quidem Walterus de Kirkebi fuit seisitus de eodem manerio in dominico suo ut de feodo et assignavit predicta tenementa in visu posita cuidam Sarre que fuit uxor Gilberti de Kirkebi patris predicti Walteri tenenda nomine dotis Et postea predictus Walterus duxit in uxorem quandam Aliciam de qua procreavit quandam Marg que disponsata fuit predicto Roberto qui nunc queritur de qua predictus Robertus procreavit quemdam Willelmum et postea dimisit predictam dotem suam cuidam Willelmo le Bostiller heredibus et assignatis suis ad vitam eiusdem Sarre reddere inde ad terminum vite sue eidem Sarre xx li Et predictus Walterus statum suum quem habuit in eadem dote dimisit predicto Roberto Et postea predictus Walterus Marg et Willelmus obierunt []iente predicta Sarra et postea predicta Sarra obiit post cuius mortem predictus Gilbertus filius Gilberti intravit in predicta tenementa in visu posita ut consanguineus et heres predicti Willelmi filii Marg et avun[culus] et heres predicte Marg uxoris predicti Roberti Et predictus Robertus in tenementa in visu posita intrasse voluit et predictus Gilbertus filius Gilberti hoc ipsum non permisit unde petit iudicium desi[cut] idem Gilbertus tale liberum tenementum cognovit in persona predicti Roberti videlicet ad terminum vite eiusdem Sarre et non aliud liberum tenementum sed post mortem predicte Sarre liberum tenementum de tenemento in visu ponit clamare possit aut si assisam inde fieri debeat nisi alium titulum liberi tenementi [] possit [] Et predictus Robertus dicit quod predicta Margeria uxor eius fuit seisita de predictis tenementis in visu posita in dominico suo ut de feodo et iure et inde obiit seisitus post cuius mortem predictus Robertus fuit inde seisitus per legem Anglie ut de libero tenemento suo quousque predictus Gilbertus filius Gilberti et Petrus inde iniuste [] disseis[et] et hoc petit quod inquiratur per assisam [] Et predictus Gilbertus filius Gilberti dicit ut prius quod predicta Sarra dimisit predictam dotem suam predicto Willelmo le Bostiler et heredibus et assignatis suis ad terminum vite eiusdem Sarre et quod quedam conventio factam fuit inter predictam Sarram ex parte una et predictum Robertum ex parte altera per quoddam scriptum indentatum quod producit hic in curia et hoc idem testatur in hec verba [] fuit hec conventio inter Sarram que fuit uxor G de Kirkeby ex parte una [et] Robertum filium Willelmi le Bostiler ex altera videlicet quod cum predictus Robertus habeat et teneat ex dimissione predicti Willelmi patris sui tertiam partem manerii de Hildreshram que vocatur N[eth]orhall una cum tota terra predicte Sarre in L[] magna quam quidam tertiam partem et terram predictam predicta Sarra predicto Willelmo per scriptum suum dimisit [eadem] eidem Willelmo ad totam vitam ipsius Sarre reddendo inde annuatim predicte Sarre ad totam vitam ipsius Sarre qu[oli]bet anno x libras sterlingorum ad iiij anni terminos per equales portiones videlicet ad Pascha l solidos ad festum sancti Petri ad vincula l solidos et ad festum natale domini l solidos Dictam dimissionem prefato Roberto per predictum Willelmum taliter fuit ratificata et in omnibus concedit et confirmat ita videlicet quod predictus Robertus et heredes sui predictam firmam x librarum quolibet anno quamdiu predicta Sarra vixerit terminis supradictis prefate Sarre vel eius certo attornato fideliter et [in] plenarie solutione et faciant capitalibus dominis feodi servitia debita et consuetudines et predictus Robertus obligat se heredes et executores suos et assignatos suos predicte Sarre predictam firmam x librarum quolibet anno ad totam vitam ipsius Sarre ad terminos prenominatos sine omni dilatione seu prorogatione ulteriori et ad predictam solutionem x librarum predictarum annuarum terminis predictis bene et fideliter faciendam predictus Rogerus scilicet obligat se heredes et assignatos [] omnes terras suas [] in omnia que bona et catalla sua in eisdem terris et tenementis [] districtioni eiusdem Sarre et attornatum []dans eisdem liberam et plenam potestatem in eisdem terris et tenementis distringere et districtiones abducere et re[] contra vadium et plegium donec de predictis x libris annuis prefate Sarre vel eius certo attornato plenarie fiat persolutione Et ad maiorem huius rei securitatem predictus Robertus fidem pactionem servandam prestitit et sacramento corporale Predicta vero Sarra predictam tertiam partem manerii et terram predictam prefato Roberto contra omnes gentes quantum ad ipsum pertinet warantizabit [] Hiis testibus Unde predictus Gilbertus filius Gilberti petit iudicium [de sicut] liberum tenementum cogn[] in persona predicta R[oberti] ad ter[]onis Sarre per predictum scriptum indentatum quod tam est fon[] predicti Roberti quam predicte Sarre et non aliud liberum tenementum [post] mortem predicte Sarre liberum tenementum clamare possit aut si assisa inde fieri debeat nisi alium titulum liberi tenementi [] Et predictus Robertus dicit quod predictus Willelmus fuit seisitus de predictis tenementis in visu ponitis pro dimmissione predicte Sarre [] vite eiusdem Sarre et ita quod predicta Sarra omnino statum suum quem habuit in predictis tenementis dimisit predicto Willelmo [filio] Willelmi predicti tenementi in visu positi [] reddid predicte Marg per quoddam scriptum quod idem Robertus pro[ in hec ve]rba [] Dat [] apud Hildreshram in crastino Epiphanie domini anno regni regis E filii E xj virtute cuius redditus predicta Margar fuit seisita eisdem tenementis in visu positis in dominico suo ut de feodo et iure et inde obiit seisitus post cuius mortem predictus Robertus fuit seisitus inde per legem Anglie ut de libero tenemento suo quousque predictus G
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter