utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610237

Charter Number: 05610237
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Writ
Date: 1280 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rex vicecomiti Norf salutem Cum magistro prioribus et capitulo ordinis de Sempinham per regnum Anglie constitutis a sede apostolica sicut intelleximus specialiter sit indultum ut nullo archiepiscopo vel episcopo alii[s]ve ecclesiasticis personis liceat aliquem ipsorum suspendere vel excommunicare aut ecclesias suas in quibus divino mancipati sint obsequio sub interdicto ponere absque summo pontifice aut eius speciali mandato vel legati ab eius latere destinato nec correctionem ordinis predicti quisquam sibi audeat vendicare nisi summus pontifex et episcopus Norwic pro voluntate sua et in lesionem exemptionis et indulgentie predictarum priorem de Suldham R celerarium et fratrem Iordanum ordinis predicti traxerit in placitum in curia Cristianitata et ipsos excommunicaverit ac propter hoc nobis postmodum per litteras suas patentes significaverit quod idem prior Robertus et Iordanus sunt excommunicati nec se volunt per censuram ecclesiasticam instituti nos pro eo quod tunc nobis non constabat de exemptione et indulgentia predictis tibi per litteras nostras precepimus quod predictos priorem Robertum et Iordanum tanquam excommunicatos et claves ecclesie contempnentes per corpora sua secundum consuetudinum Anglie institutum nos accedentes quod si ad captionem predictam procederet prefatis magistro prioribus et capitulo graviter contra predictas exceptionem et indulgentiam esset iniuratum tibi precipimus quod captioni predicte supersedeas et si aliqui ipsorum ea de causa corporis ipsum sine difficultate qualibet deliberet Et hoc nullatenus omittas Teste
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter