utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610238

Charter Number: 05610238
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Writ
Date: 1272
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Rex vicecomiti Ebor salutem Monstraverunt nobis magister et fratres ordinis de Semp graviter conquerendo quod cum mulieres seculares declinantes se ad domos ordinis predicti iuxta eiusdem ordinis exigentias in eisdem domibus ultra tres noctes quacumque de causa morari non debeant sine prefati magistri licentia speciali Agnes de Vescy ad domum de Wattona que est de ordine predicto et diversas vices attendens ad domum illam pro voluntate ingrediens ibidem cum gravi multitudine mulierum moram factam inter moniales et sorores eiusdem domus cum canibus et aliis contra sue religionis honestatem per quod earum devotio inpeditur Et quominus prefatus magister ea que ad officium suum pertinent ibidem valeat exercere transgressiones et alia gravamina eidem magistro et monialibus multipliciter inferendo et que nos qui domos ordinis predicti necnon et personas eiusdem et omnes possessiones suas et multis temporibus retroactis in protectionem et defensionem nostram suscepimus permittere non poterimus quod huius iniuria et gravamina prefatis magistro et fratribus de cetero aliquatenus in prefatum prepositim cum illis ordinis predicti quanto vita degant arconiri tantomagnis gravamibus earundem compatiamus ut debemus tibi precipimus firmiter iniungentes quod in propria persona accedas ad Agnetem memoratam et eam ex parte nostra eficaciter moneas et inducas quod in domo predicta seu alia eiusdem ordinis ulterius perhendinaturam sine licentia prefati magistri vel eisdem magistro et fratribus aut monialibus Huius gravamina nullatenus inferre presumat quod si forte monitioni tue in hac acquiescere noluerit tu ipsam in domo predicta ulterius morari non permittas sed transgressiones si quas post amonitionem tuam predictam eisdem magistro fratribus et monialibus fecerit taliter facias emendare quod non oportet nos amplius solicitare per quod et tua graviter capere debeamus Teste me ipso apud Westm vj die Aprilis anno regni nostri lvj
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter