utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610239

Charter Number: 05610239
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1272
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Rex dilecte sorori Agneti de Vescy salutem Monstraverunt nobis magister et fratres ordinis de Sempig graviter conquerendo quod cum mulieres seculares declinantes se ad domos ordinis predicti iuxta eiusdem ordinis exigentias in eisdem domibus ultra tres noctes quacumque de causa morari non debeant sine prefati magistri licentia speciali vos per diversas vices ad domum de Wattona que est de ordine predicto accedentes ad domum illam pro voluntate vestra ingredienti ibidem cum gravi multitudine mulierum morari facitis cum canibus et aliis inter moniales eiusdem domus contra sue religionis honestatem per quod earundem devotio inpeditur Et quominus prefatus magister ea que ad officium suum pertinent ibidem valeat exercere transgressiones et alia gravamina prefatis magistro et fratribus multipliciter inferendo in eorum dampnum non modicum et gravamen Et quod quanto mulieres ordinis predicti [] vita degunt tantomagnis earundem gravaminibus et iniuriis compatimur ut debemus vobis mandatur in dilatione quibus nobis tenemini firmiter iungentes quod et domo predicta vel aliis eiusdem ordinis domibus nullatenus decetero morari facta ultra tres noctes predictas contra statuta predicta seu voluntatem magistri me morati Sciture quod si feceritis nos que domos ordinis predicti personas et omnes possessiones eorundem a multis temporibus retroactis in protectionem et defensionem nostram suscepimus specialem omittere non poterimus quin per vicecomitem nostrum Ebor aliud remedium super hoc adiberi faciamus Teste me ipso apud Westm vj die Aprilis anno regni nostri Lvj
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter