utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610240

Charter Number: 05610240
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Writ
Date: 1276
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Edwardus Dei gratia rex Anglie dominus Hibern et dux Aquit vicecomiti Linc salutem Cum semita illa que est inter domos canonicorum et monialium de Alvingh et eorum gardinum in Alvingh per quam quidam parochiani eiusdem ville ad ecclesiam suam accedunt propter diversa pericula non mediocriter sit dictis religiosis nociva et nobis supplicaverint ut aliam semitam eisdem parochianis per quam ad ecclesiam predictam accedere possint assignare faciamus ita quod reliqua semita observatur pro periculis predictis evicandis Nos eorum petitioni satisfacere cupientes in hac parte assignavimus dilectum et fidelem nostrum Alexandrum de Monte Forti ad inquirendum per sacramentum proborum et legalium hominum ville predicte proximo adiacentium per quos rei veritas melius sciri poterit et inquiri utrum esset ad dampnum et nocumentum parochianorum predictorum si semita illa ad alium locum transferreretur necne Et si esset ad eorum dampnum et nocumentum ad quod dampnum et quod nocumentum et si ad alium locum transferri possit ut predictum est ad quem locum et per quantam distanciam a semita antiqua Et ideo tibi precipimus quod ad certos diem et locum quos idem Alexander tibi scire faciat venire faciatis coram eo tot et tales probos et legales homines ville predicte propinquiores per quos rei veritas melius sciri poterit et inquiri in premissis Teste me ipso apud Westm secundo die Novembris anno regni nostri quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter