utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610243

Charter
Charter Number: 05610243
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1261 - 1332
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
P Dei misericordia magister ordinis de Sempingham dilectis in Cristo filiis et filiabus prioribus et prepositis omnibus eundem ordinem professis salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra nos vestigiis antecessorum nostrorum adherentes assignationem ab eis factam super ordinatione alteragii ecclesie de Cokerington et Alvingham ratificasse et concessisse quod totum altaragium dicte ecclesie tam in oblationibus et aliis proventibus quam in decimis agnorum et lane et arreragiis denariorum inde provenientibus exceptis mortuariis vivorum animalium assignetur infirmariis monialium et sororum domus de Alvingham sicut prius est assignatum et a venerabili patre domino R Grossetest condam Linc episcopo confirmatum qui dictam approbans assignationem excommunicationis sententiam in omnes contravenientes fulminavit ita quidem quod canonicus illius executionis procurator respondebit vicario dicte ecclesie et ecclesie de Alvingham de dimidia marca et clerico de tribus solidis et pro sinodalibus de duobus solidis et quatuor denariis annuatim In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi una cum sigillo conventuali dicte domus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter