utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610250

Charter
Charter Number: 05610250
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1300 - 1400
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Reverendo in Cristo patre [ac] domino Iohanni Dei gratia Lincoln episcopo sui semper humiles et devoti prior et conventus utriusque sexus domus de Alvingham ordinis de Sempingham salutem cum omni reverentia et honore debitis tanto patri Ad ecclesiam de Germethorp vestre diocese vacantem et ad nostram presentationem notorie spectantem dilectum nobis in Cristo dominum I de C presbiterum reverende paternitati vestre tenore presentium presentamus advocationem vestram reverendam devotio et humiliter requirentes quatinus divine caritatis intuitu eundem dominum I ad eandem ecclesiam admittere et in eadem velitis instituere cum omni gratia et favore [ratam et omnia peragere quo vestro in officio pastorali] In cuius rei testimonium sigillum commune domus nostre [de Alvingham] predicte presentibus est appensum paternitatem vestram reverendam conservet altissimus ad ecclesie sue regimine Deo gratum Dat etc die [] anno []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter