utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610252

Charter
Charter Number: 05610252
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1278
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Memorandum quod anno ab incarnatione domini m cclxx octavo octavo decimo kalendas Iulii facta est hec conventio inter dominum Alanum abbatem de Parcho Lude et eiusdem loci conventum ex una parte et dominum Ranulphum priorem de Alvingham et eiusdem loci conventum utriusque sexus ex altera parte videlicet quod dicti abbas et conventus de Parco Lude dederunt et concesserunt et presenti scripto confirmaverunt dictis priori et conventui utriusque sexus de Alvingham quandam placeam prati iacentem in loco que vocatur Cuningesholmfen continet in se xxiiij acras et unam perticatam et xv falles cum virga xv pedum mensuratum iacent ex est parte inter pratum rectoris ecclesie de Coningesholm quod habet propter decimas dicte dayle et inter pratum dicti prioris et conventus et domine Elienore quondam uxoris domini Gilberti de Cokerintona et pratum domini Alani de Coningesholm et pratum Walteri Aunger de eadem que omnia abbuttant super dictam daylam ex west parte et extendit se in longitudine a medietate de Emmedik usque ad mediam ripam que vocatur Ludena tenendam et habendam dictis priori et conventui de Alvingham et successoribus suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servitio exactione tam decime quam omnium aliarum consuetudinum sicut aliqua elemosina liberius vel quietius potest dari vel teneri Et predicti abbas et conventus de Parco predictis priori et conventui de Alvingham predictum pratum cum omnibus pertinentiis warantizabunt adquietabunt et defendent de omnibus et contra omnes inperpetuum Et predictus prior et conventus utriusque sexus de Alvingham pro predicto prato dederunt et concesserunt et presenti scripto confirmaverunt in perpetuum excambium predictis abbati et conventui de Parco Lude in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omnibus servitiis exactionibus tam decime quam omnium aliorum consuetudinum salva eisdem communa sua temporibus aptis quasdam placeas prati iacent in locis subscriptis videlicet in teritorio de Ked in loco qui vocatur Estwilgewath unam placeam prati continentem dimidiam acram et dimidiam perticatam et vij falles iacet ex est parte inter pratum dicti abbatis et conventus de Parco et ex west parte inter pratum dicti prioris et conventus et aliam placeam in eodem teritorio et in eodem loco continentem xxxiij falles iacet [ex] est parte inter pratum dicti prioris et ex west parte inter pratum dicti abbatis et conventus et in teritorio de Alvingham in loco qui vocatur Difen unam placeam continentem dimidiam acram et dimidiam perticatam et xij falles et dimidiam fallem iacet inter pratum dicti abbatis et conventus ex est parte et ex west parte iuxta fossatum dividens inter Estwilgewath et Difen et unam placeam continentem j acram et dimidiam et lxx falles et dimidiam iacet ex west parte inter pratum Philippi de Clathorp et pratum dicti abbatis et conventus ex est parte et unam placeam continentem ij acras et dimidiam et j perticatam et x falles iacet inter pratum dicti abbatis ex west parte et pratum domini Stephani le Walays ex est parte et unam placeam continentem perticatam et dimidiam et xiiij falles iacet ex west parte inter pratum dicti domini S de Walays et pratum dicti abbatis et conventus ex est parte et unam placeam continentem j acram et j perticatam et dimidiam iacet inter pratum dicti abbatis ex utraque parte et unam placeam continentem iij perticatas et xij falles iacet inter pratum dicti abbatis ex utraque parte et unam placeam continet iij perticatas et xxxvi falles et dimidiam iacet inter pratum Philippi de Clathorp ex west parte et calcetum de Ormesbymilne ex est parte et in teritorio de Cok in loco qui vocatur Howdayl unam placeam prati que vocatur Tigredayl continentem v acras et j perticatam et x falles iacet inter pratum prioris et conventus ex suth parte et pratum quondam Henrici de Withal et abbuttat versus est super daylam dicti abbatis et conventus et versus west super Grafled que placea quondam data fuit eisdem ratione decime prati dicti abbatis et conventus In dicto Howdayl iacet in locis subscriptis videlicet in loco qui vocatur Grafled xv acras inter feudum de Walys ex suth parte et pratum dicti prioris et conventus ex north parte et abbuttat versus west super Grafled et versus est super Apol et x acras et dimidiam in eodem Grafled iacent inter pratum S Walays ex north parte et pratum abbatis ex suth parte et abbuttant versus west super Grafled et versus est super Apol et x acras in Kudayl iacent ex suth parte inter pratum prioris et conventus et pratum quondam Henrici de Withal ex north parte et abbatis versus west super Tigedayl et versus est super Methelcroft et in Staindayl j acram et dimidiam iacent inter pratum del Staynhalle ex north parte et pratum de Wawasur et Walays ex suth parte et abbuttant versus est super Methelcroft et versus west super pratum dicti abbatis et super Hunyhil ij acras iacent ex suth parte inter pratum dicti abbatis et pratum del Steynhalle ex north parte et abbuttant ad utraque caput super pratum del Steinhalle et in Hutecroft iij acras quas quondam fuerunt quandam W filii Magnild iacent inter pratum de Walays ex north parte et pratum dicti abbatis ex suth parte et abbuttant versus est super Schitbrokdik et versus west super Methelcroft et in Toftdayl vij acras iacent inter pratum prioris ex utraque parte et abbuttant versus est super Schitbrokdik et versus west super Methelcroft et preterea unam placeam que vocatur Northdikedayl extendit se in longitudine ab Aldcalnecroft usque ad Methelcroft et in latitudine iiij falles et de prato de novo adquisito in Hutcroft iij acras iacent inter pratum abbatis ex utraque parte buttant versus est super Schitbrokdik et versus west super Methelcroft et in Methelcroft ij acras et dimidiam iacent inter pratum domini I le Wawasur ex north parte et pratum prioris ex suth parte et abbuttant versus west super Methelcroft et versus est super pratum dicti prioris et in teritorio de Alvingham in loco qui vocatur Hutfen dimidiam acram et dimidiam perticatam iacent in Hale ex utraque parte inter pratum prioris et abbuttant versus est super Ludena et versus west super Landik et v perticatas ex est parte de Holm iacent inter pratum dictorum abbatis et conventus et abbuttant versus west super capitalem daylam de Aysterby et versus est super Ludena et ad Prestchart ij perticatas et dimidiam in latitudine et in longitudine xxvij falles iacent inter pratum dictorum monachorum et pratum Roberti filii Cost et abbuttant versus north super Northdik et versus suth super Fiskerdayl Et memorandum quod pro decima prati de Neuland et iij capita in Neucroftsik de I Howot et aliorum capitum que habent in predictis campis et v acras in Toftesik que habent de Matilda Haket in teritorio de Cok nichil allocatur in predicto prato que de eisdem decimis annuatim percipiunt dicti prior et conventus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter