utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610254

Charter
Charter Number: 05610254
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1332
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Radulfus de Waldegrave rector ecclesie de Yelvertoft venerabili patri domino Henrico Dei gratia Lincoln episcopo ad visitandum clericilis populum archidiaconatis Lincol [] faciendum que ipsam visitationem concernunt ex officio qua ad instantiam partium dicto domino episcope absente vel inpedito una cum magistro Simone de Islope archidiaconato Stowe et magistro Philippo Daubenay doctore in iure canonico coniunctim et divisim comissariis deputatis magistro Roberto de Welton consistorio Lincoln examinatore severali salutem in auctoritatem sal[] Ad recipiendum in forma iuris examinandum et si necesse fuerit compellendum testes omnes et singulos quoquo pars religiosorum virorum prioris et conventus utriusque sexus de Alvingham super appropriationem ecclesiarum sancte Marie de Cokerington sancti Leonardi de eadem sancti Adelwaldi de Alvingham sancte Helene de Calthorp sancte Margarete de Keding et duarum partium ecclesie de Staynton iuxta Irforth Linc diocesis quas iidem prior et conventus in proprios usus canonice optinent ut dicunt nec non super assecutionem pensionum xij d vicario [ecclesie] sancti Leonardi de Cokering xij d de vicario ecclesie de Keding et xl s de ecclesia de Germethorp singulis annis percipiendos quas pensiones iidem religiosi asserunt se legitime esse assecutos coram vobis duxerint producend vobis vices nostras committimus cum cohercionis canonice potestate mandantes quatinus eosdem testes omnes et singulos certis die et loco pro vestro arbitrio statuendo citra festum nativitatis sancti Iohannis Baptiste proximum futurum iuxta articulos vobis tradendos Alioquin iuxta discretionem vobis adeo datam in forma iuris admittatos et diligenter examinetos eorumque attestationes in scriptis redactis ad tertium diem iuridicum proximum post festum supradictum dicto patri nobis aut aliis dicti patris commissariis seu comissarium ubicumque dicti patri tunc in sua diocese fuerit sub sigillo nostro fideliter transmittatis inclusas et quod inde secretas dictum patrem nos aut alios dicti patris comissarii aut comissarium dicto die certificetis per litteras vestras patentes Harum seriem continent Dat apud Covenham novem Iunii anni domini mcccxxx secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter