utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610255

Charter
Charter Number: 05610255
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1332
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Propositio facta coram episcopo in visitatione [] anno domini mcccxxxij In Dei nomine amen Coram vobis reverendo in Cristo patre ac domino domino Henrico Dei gratia Lincoln episcopo viris ve commissariies quibuscumque aut commissario qualitercumque procedentibus proponendo seu allegando dicit et in iure proponit procurator religiosorum virorum prioris et conventus utriusque sexus de Alvingham ordinis de Sempingham Linc diocesis ecclesias sancte Marie de Cokerington sancti Leonardi de eadem sancti Adelwaldi de Alvingham sancte Helene de Calthorp sancte Margarete de Kedington et duas partes ecclesie de Staynton iuxta Irford Linc diocesis in proprios usus optinentes nec non annuam pensionem xij d de vicario ecclesie sancti Leonardi de Cokerington ac annuam pensionem xij denariorum de vicario ecclesie de Keding et annuam pensionem xl solidorum de ecclesia de Germethorp percipiendos nomine procuratoris pro eisdem et ecclesiis suis ac pensionibus suis predictis quod iidem religiosi predictas ecclesias cum suis pertinentiis habuerunt in proprios usus et optinuerit eisdem et eorum monasterio canonice appropriatas ac predictas pensiones perciperunt de ecclesiis antedictis a tempore et per tempus cuius totarum [memoria] non existit pacifice continue et quiete mediantibus et intervenientibus confirmationibus episcoporum ecclesie Linc et decani et capitali eiusdem ecclesie nec non archiepiscoporum Cant diocesis Linc iure metropolitano visitatium iudicium in hac parte competenter dictas ecclesias dictis religiosis de consensu patronorum earundem in puram et perpetuam elemosinam concedentium et eas donationes et concessiones ac pensiones predictas rite et legitime confirmatione nec non bone memorie domini Roberti de Kilwardby et Walteri diversis temporibus et vicibus archiepiscorum Cant diocesis Linc ut pretend[unt] iure metropolitico visitatium predictas ecclesias cum suis pertinentiis ac pensiones predictas modo et forma quibus optinent easdem et optinuerit per tempus predictum predictis religiosis canonice fuisse appropriatas confirmandas in forma iuris qui quidem archiepiscopi diversis temporibus et vicibus diaconatum diocesis Linc iure metropolitico visitantes iudices [eorum] in hac parte competenter rite et legitime procedentes exhibitis munimentis dictorum religiosorum super approbationibus antedictis dictos religiosos qui ad appropriationem antedictas et possessiones earumdem ecclesiarum cum suis pertinentiis ac pensiones supradictas sufficienter munitos et eos dictas ecclesias et pensiones supradictas sic canonice possidere sententialiter et difficile pronunciarunt et quilibet eorum pronunciavit cause cognitos precedente que in hac parte de iure requirebatur que quidem sententia diversis visitationibus temporibus et vicibus late nulla appellatione seu querela suspense vel aliqua earundem suspensa a die est transierunt in rem iudicatam et transivit quilibet earum propter quod probatis promissis vel eorum aliquo que in hac parte sufficere poterunt vel poterit predicti religiosi ab examine vestra super premissis in pace sicut dimittendi quod potest fieri dictis procuratoriis cum effectu offerens se coniunctim vel divisim legitime probatur
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter