utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610261

Charter Number: 05610261
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1300 - 1361
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Reverendissimo in Cristo patri ac domino domino I Dei gratia Lincoln episcopo sui humiles et devoti prior et conventus de Al ordinis sancti Gileberti de Semper omnino reverentia et honore debitis tanto patri Vestre paternitate reverende dilectos nobis in Cristo fratrem P de H et fratrum P de N concanonicos nostros legitimos professos et in ordine subdiaconatus constitutos per sacrarum manuum vestrarum impositionem ad ordinationem diaconatus si pietati vestre placeat promoviendos ad domus nostra titulum presentamus supplicantes humiliter et devote quatinus id quod vestrum in hac parte caritatis intuitu veletis exequi omnes factum In cuius rei testimonium sigillum nostrum commune presentibus est appensum Dat in domo nostra capitulari de Al xx die mensis Decembris anno domini [] Valeat vestra paternitas reverende in Cristo et virgine gloriosa
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter