utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610262

Charter Number: 05610262
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Account
Date: 1284
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Memorandum quod iste fuerit latitudines placearum prati domus de Alvingham die sancti Iacobi appostoli anno domini m cc octoginto quarto cum pertica quindecim pedum et tot acre fuerint eodem die in placeis subscriptis cum pertica octodecim pedum et insuper iste fuerint latitudines placearum prati inter nostras placeas iacentem In Hucofen iuxta calcetum de Hale versus aquilonem habemus in latitudine ubique septem falles cum perticata quindecim pedum et faciunt unam acram Et tunc villa de Alvingham habent in capite occidentali duodecim falles et in capite orientali xiij falles in latitudine et nos in capite occidentali xiiij falles et dimidiam et in capite orientali xvij falles in latitudine et faciunt tres acras et tunc villa in capite occidentali viij falles et dimidiam quartam et in capite orientali x falles et quatuor pedes in latitudine et tunc Thomas capellanus ubique vj falles in latitudine et tunc Calvecroft triginta pedes in latitudine ubique et tunc nos ij falles ubique ad terram in latitudinem et faciunt dimidiam acram et tunc Beatrix Goderik et Osbertus Albus ubique iiij falles in latitudine et tunc Thomas Ayerel in occidente vj falles et dimidiam et tunc nos in occidente vj falles et in oriente vj falles et dimidiam et faciunt vj perticatas et tunc Robertus ad portam in occidente iij falles et in oriente iij falles et ij pedes et dimidiam in latitudine et tunc Calvecroft ubique iij falles in latitudine et tunc grangiarius de Parco ubique ij falles in latitudine et tunc Herbertus Galle ubique ij falles in latitudine et tunc nos in occidente xxj falles et in oriente xxj falles in latitudine et faciunt vj acras et unam perticatam et tunc Calvecroft ad stabulum Et tunc nos in Gameldayle in Neucroft ubique iij falles et dimidiam in latitudine et faciunt unam acram et dimidiam et iuxta fossatum in occidente cum fossato j fallem in latitudine et tunc Petrus Modi et Henricus Huben et Henri[c]us prepositus et Philippus ubique iiij falles in latitudine et tunc nos in ambobus capitibus ix falles in latitudine et in medio plus et faciunt iiij acras et dimidiam et tunc Willelmus Pinghing et Robertus Albus et Beatrix et Iohannes Albus ubique v falles in latitudine et tunc nos de filio Ricardi Dwede j fallem in latitudine et de Roberto fabro j fallem in latitudine et de Iohanne Cost iiij falles et dimidia in latitudine et de nostro deminuit iiij falles et sic in latitudine in oriente x falles et dimidiam et in medio ix falles et in occidente viij falles et dimidiam et v pedes et faciunt iiij acras et dimidiam et tunc Robertus ad portam in oriente ij falles in latitudine et in medio et in occidente j fallem et dimidiam et tres pedes et dimidium in latitudine et tunc Calvecroft in oriente iij falles in latitudine et in occidente ij falles et dimidiam in latitudine et tunc grangiarius de Parco in oriente viij falles in latitudine et in medio et in occidente vij falles in latitudine et tunc Herberto Galle in oriente ij falles et j quartam in latitudine et in medio ij falles et in occidente stricte ij falles in latitudine Et tunc stabant in oriente ij falles et j quartam in latitudine et in occidente ij falles in latitudine et tunc nos in oriente xxj falles et dimidiam et in medio et in occidente xvj falles in latitudine et faciunt x acras et dimidiam et tunc Calvecroft in oriente ix falles in latitudine et in medio et in occidente vij falles in latitudine et tunc filius Herberti de Alvingham in oriente ij falles et j quartam in latitudine et in medio ij falles et iij pedes et in occidente ij falles in latitudine et tunc stabant ubique iij falles in latitudine et tunc [nos] de Thoma Coppel j fallem et de Iohanne Havot ij falles et de Ada Catramaro et de Ricardo Dwede v falles et de Gamel iij falles et de Willelmo Carpentario j fallem et dimidiam et sic faciunt in oriente xij falles et dimidiam in latitudine et in medio xj falles et in occidente x falles et sic faciunt viij acras et tunc Willelmus de Alingham ubique iij falles in latitudine Et tunc nos in oriente v falles et dimidiam et occidente v falles in latitudine et faciunt tres acras preter xx falles Et tunc Osbertus Albus j fallem et dimidiam in latitudine et tunc Rogerus molendinarius in oriente j fallem et dimidiam et j quartam et occidente j fal et dimidiam in latitudine et tunc nos super Mikelrig in oriente ix falles et dimidiam et in occidente vij falles in latitudine et faciunt iij acras et dimidiam et j perticatam et v falles et tunc Thomas Athel ubique ij falles in latitudine et tunc Cecilia Winde ubique ij falles in latitudine et tunc Thomas Horshirde in latitudine xx pedes et Iohannes Albus et Beatrix et Robertus Albus et Willelmus Pinghing in oriente v falles in latitudine et tunc Thomas Coppel in oriente ij falles et ij pedes et tunc Petrus Modi Henricus et Philippus et Henricus prepositus iiij falles [in] latitudine et tunc nos in oriente xij falles et occidente x falles in latitudine et faciunt vj acras et j perticatam et tunc Robertus ad portam in oriente ij falles et in occidente fere ij falles in latitudine et Calvecroft in oriente iiij falles in latitudine et in occidente ij falles et dimidiam in latitudine et tunc Herbertus in oriente ij falles et in occidente j fal et dimidiam et j quarter et tunc Robertus Haket iij falles et dimidiam in latitudine et tunc Iohannes Havet de dayla nostra in excambium in capite occidente v falles in latitudine et tunc Robertus Haket in excambium de eadem dayla in capite oriente vij falles in latitudine et tunc nos in oriente vij falles et versus aquilonem vij falles in latitudine et faciunt tres acras et dimidiam et j perticatam et in occidente vij falles et dimidiam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter