utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610266

Charter Number: 05610266
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1313 - 1317
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Memorandum quod anno [] septimo decimo sextodecimo die mensis Martii frater Willelmus de Schirburh prior de Alvingham et eiusdem loci conventus pro se et successoribus suis et dominus Gilbertus de Cok miles pro se et he[redibus] suis in capella [eorum] prior et conventus super modo decimandi in fenum in Howdales communi ord[in]ati fuerunt in hunc modum videlicet quod sex canonici seniores eiusdem conventus maiorem experientiam prati de Howdayles habentes iurati examinati agnoscerent omnes placeas prati quas iidem prior et conventus habuerunt in allocatione decime feni de antecessoribus dicti domini Gilberti qua[dra]gintas statim redderent eidem domino Gilberto [pro] quo facto idem dominus Gilbertus fideliter promisit pro se et heredibus suis perpetuis temporibus eadem modo decimare et cum fenum suum in Howdayles sicut alii viam faciunt salva [] actione sua si aliquod monumentum huic inde reperiatur Nomina iuratorum dominus Willelmus de Yggoldemels dominus Gilbertus Charite dominus Ricardus de Somercotes et dominus Walterus de Gern dominus Iohannes de Sempingh dominus Iohannes de Scoones Nomina eorum qui huic concordie interfuerint Gerardus de Chauncy dominus de Swynhoop Iohannes de Arderia de Thedeletchorp Robertus de Cok Iohannes frater dicti domini Gilberti Rogerus de Reddeburn et alii Hec sunt placie prati quas dicti prior et conventus reddiderint eodem die eidem domino Gilberto et quas credebant et habuisse in allocatione [] videlicet una placea prati iuxta Northdik in Medelcroft continens in longitudine xxxvij falles et in latitudine ij falles Item dimidia acra prati iuxta Graflet et buttat versus occidentem super Crepping et versus orientem super Ricardum de Scupholm Item ibidem una perticata prati iuxta eundem Ricardum ex parte boriali et abbutat versus orientem super Apulgat
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter