utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610270

Charter
Charter Number: 05610270
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Judgement
Date: 1339
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Quedam sententia excommunicationis Thomas de Northwod archidiaconus Linc decano de Louthesk salutem in autoritate salutis Querelam religiosorum virorum prioris et conventus de Alvingham gravem recepimus continetem quod quidam iniquitatis filie sue salutis totaliter inmemores ad aliena contractanda oculos concupiscentis nequiter convertentes quoque nomina penitus ignorantur ut asseritur et persone solum predictorum prioris et conventus infra parochiam de Conyngesholm ingredientem gurgitem suam in eodem solo positam in fossato de Luthna a maliose contra voluntatem eorundem prioris et conventus fregerunt et apportarunt ac arbora predictorum prioris et conventus infra parochias de Conyngesholm Alvingham Coker et Kedington crescentia succiderunt et ammoverunt in animarum suarum grave periculum dictorumque prioris et conventus preiudiicum dampnum non modicum et gravamen ac aliorum exemplum perniceosum Nos igitur huius transgressionum sue facinorum crimina nolentes dimittere inputit sicuti nec debemus ne tantorum omninum inpunitas alios ad consimiliam audaciam prebeat in futuro peragendorium vobis firmiter iniungendum mandamus quatinus in ecclesiis vestri decanatus in quibus per partem dictorum religiosorum congrue fuerit requisitus omnes et singulos huius malefactores et dicta committentes moneatis et moneri puplice faciatis quod de predictis gurgite et arboribus sicut premittitur ammotis et apportatis infra decem dies a tempore monitionis vestre eisdem legitime facti continue memorandos predictis priori et conventui satisfaciant competenter ut tenenentur Alioquin ipsos malefactores et huius criminum perpetratores ac omnes eisdem consentientes auxilium vel consilium in hac parte prebentes cum suis autoribus et compliabus universis monitionibus legitimis in hac parte premissis ac mora et culpa suis preteriter exigentis diebus dominicis et festis in ecclesiis supradictis intra missarum solempnia pulsationibus campanis candellis accensis et extinetis ac cruce erecta vice et auctoritatis nostri in genere excommunicationes et per alios excommunicari puplice faciatis quosque beneficium absolutionis premissa satisfactionem forma iuris meruerint optinere Et quid in premissis feceritis et si quos reclamantes invenientis nos cum per partem dictorum religiosorum congrue fuerit requisitus certificetis per litteras vestras patentes harum et facti vestri in hac parte ser[iem] ac nomina propria et cognomina [] siquis fuerunt in hoc casu plenius continentis Dat apud Hornec xiij kalendas Iulii anno domini mcccxxxix
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter