utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610275

Charter Number: 05610275
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1309
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Venerabili in Cristo patri ac domino reverendo domino Iohanni Dei gratia episcopo Linc sui humiles et devoti Gilbertus prior [ordinis de Sempingham] de Al et eiusdem loci conventus plenitudinem reverentie et honoris debitorum tanto patri Cum frater Thomas dudum prior de Al predecessor meus et nos conventus predicti dilectum nobis in Cristo Henricum de Doningtun clericum ad ecclesiam de Ierdeburg vicariam diocesis vacantem et ad nostram presentationem spectantem vobis ante hec tempora presentaverimus intuitu caritatis Quem ad huc ad eandem admittere distulistis nos Gilbertus nunc prior et conventus predicti presentationem predictam de prefato clerico ad memoratam ecclesiam quantum ad nos pertinet approbando et etiam ratificando eundem clericum ad dictam ecclesiam intuitu quo prius vestre paternitati presentamus humilime supplicantes quatinus eundem Henricum ad dictam ecclesiam admittere dignemini ulterius que facere et exequi cum favore quod ad nos pertinet in hac parte vestram paternitatem conservet altissimus per tempora diuturna Dat in capitulo nostro apud Alvingham x kalendas Novembris anno domini m trecentisimo nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter