utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610279

Charter Number: 05610279
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1281 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis R de Richemunda prior de Alvingham et eiusdem loci utriusque sexus conventus salutem in domino sempiternam Cum divina disposuerit bonitas omnes bonum remunerare debere et pauperes Cristi alliunde non habeant unde suis benefactoribus retribuant si ut ipsos per orationes et piarum affectionium suarum instantia omnium bonorum retributionem commendent Nos attendentes affectionem pium quod nobilis vir dominus Iohannes de Britannia comes Rich erga religiosos habere dinoscitur et sine intermissione recolentes quod plura emolumenta quibus in divino conff[] sustenemus in feodis et dominiis memorati domini I percepimus in preticarum et percipiendorum recompensa com prefatum dominum I omnia fraternitate admittere dignum duximus et de [divina] bonitate et misericordia confisi ipsi domino I tanquam patronus et speciali advocato nostro plenum et specialem participationem concedimus omnium missarum omnium devotio et affectationum latinarum suspiriorum penitentes fructuum elemosinarum et omnium et singulorum bonorum et benefactorum que ad dictam beneplacitam et animarum commodum fiunt in domo nostra et totius ordinis congregatione eo fient inperpetuum tam vivis quam pro defunctis ita quod cum de obitu suo nobis [confecerit] obitum suum cum presenti carta per totum ordinem nostrum deprecare pro eodem tanquam pro proprio patrono et speciali advocato nostro fieri faciemus Et si inter nos sepulturi elegerit coram magno altare in ecclesia nostra ubi ipsius memoria recitabitur inperpetuum ipsum honorifice pro iuribus sepeliri procurabimus et ad ipsius memoriam sempiternam nomen eius in omnibus martilogiis nostri ordinis scribi faciemus In cuius []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter