utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610283

Charter
Charter Number: 05610283
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1264 - 1288
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Alanus de Coningisholm filius domini Thome de Coningisholm salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra me concessisse et dedisse pro me et heredibus meis Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham et ecclesie sue beate Marie de Alvingham pro quadam summa pecunie liberam piscariam quandocumque et ubicumque voluerint in longum et in latum in ripis et in aquis de Somercotes et de Ludena ab amotes usque ad gutteras del sedik Et similiter ubicumque et quandocumque voluerint in longum et in latum ab amotes usque ad gutteram del sedik in tota medietate occidentali illius ripe et aque que vocatur Coningisholma habendam utendam et tenendam predictam piscariam in predictis aquis et ripis cum suis commoditatibus et aisiamentis et cum libero introitu et exitu prenominatis priori et conventui et eorum successoribus et ecclesie sue predicte sine omni contradictione vel impedimento mei vel heredum meorum inperpetuum in liberam puram et perpetuam elemosinam salva mihi et heredibus meis piscaria in predictis tribus aquis usque ad amotes versus occidentem quandocumque piscari voluerimus in eisdem ita quod dominium riparum predictarum consuetuum mihi et heredibus meis remaneat et ita quod nec ego predictus Alanus nec heredes mei alicui alii perpetuitatem piscandi in predictis aquis et ripis decetero concedere possimus sine consensu et assensu predictorum prioris et conventus Et sciendum est quod non licebit decetero mihi vel heredibus meis nec etiam prefatis religiosis aliquam defensam ponere vel firmare in aliqua predictarum riparum et aquarum per quam pisces possint impediri ascendere vel descendere in eisdem Et si aliqua qualicumque defensa in predictis aquis et ripis reperiatur licebit alteri parti predictorum ipsam ammovere et asportare sine contradictione vel calumpnia partis alterius In cuius rei testimonium presenti scripto bipartito sigillum meum et sigillum predictorum religiosorum alternatim apponuntur Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter