utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610285

Charter
Charter Number: 05610285
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1329
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Rex vicecomiti Linc salutem Precipe priori de Alvingham quod iuste et sine dilatione reddat Henrico le Vavasour unum molendinum cum pertinentiis in Cokerington quod idem prior de eo tenet per certa servitia et quod ad ipsum Henricum reverti debet per formam statuti de communi consilio regni nostri inde provisi eo quod prefatus prior in faciendum predicta servitia per biennium tam cessavit ut dicit et nisi fecerit et predictus Henricus fecerit te securum de clamore suo prosequendo tunc summone per bonos summonitores predictum priorem quod sit coram iustitiariis nostris apud Westm in octavo sancti Martini ostensurum quare non fecerit et habeas ibi summonitores et hoc breve Teste me ipso apud Wygorn vj die Octobris anno regni nostri tertio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter