utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610289

Charter Number: 05610289
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Writ
Date: 1319
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document Embedded Document Embedded Document
map View Map
Charter:
Placita inter priorem de Alvingham et Iohannem filium Ricardi de Beselingtorp de tenemento in Staynton Dominus rex mandavit iustitiariis suis breve suum in hec verba [] Pretextu cuius brevis iustitiarii miserunt breve vicecomiti Lincoln in hec verba [] Ad quem diem vicecomes retornavit breve domini regis prefatis iustitiariis in hec verba [] Assisa capta coram Nicholao de Bolyngbroc Gilberto de Toutheby et Roberto de Malbertorp apud Ludam die sabbati proximo post festum sancte Margarete virginis anno vero regis E filii regis [E] tertiodecimo Assisia venit recognoscere si Iohannes filius Ricardi de Boselingtorp iniuste et disseisivit priorem de Alvingham de libero tenemento suo in Staynton iuxta Irford et unde queritur quod disseisivit eum de uno tofto et de duabus partibus medietatis unius bovate terre cum pertinentiis Et Iohannes venit et dicit quod nichil habet in predictis tenementis nec aliquis habere clamat nec aliquam iniuriam seu disseysinam ei inde fecit sicut queritur et de hoc ponit se super assisam et ideo capiatur assisa Walterus de Theford de Corey Stephanus Sibri de eadem Robertus Bayus de Tevelby Willelmus Wiles de eadem Walterus Sterne de eadem Alanus filius Willelmi de Toftis Gilbertus Ortice de Tevelby Thomas atte Grange de Claxeby Willelmus de Cateby de Waldneuton Willelmus atte Halle de Beseby Radulfus West de Wyoum Ricardus Est de Hawardby iurati et manucapiati per Simonem de Neuton de Craxeby Iohannem Martin de eadem Adam Cok de eadem Simonem Bond de eadem Walterum Wiles de [eadem] Tevelby Robertum Sterne de eadem Robertum Fencome de eadem Willelmum Wiles de eadem Iohannem de Neutun de eadem Simonem Spark de eadem Rogerum Spark de eadem Walterum Wildman de eadem Walterum Pigot de eadem Robertum Barn de eadem Rogerum Redyman Simon Lightred Walterum Wildman Willelmum Waterel Rogerum Sturdiman Walterum Wiseman Rogerum Bondeman Simon Bondeman Walterum Wiles Rogerum Reydiman qui dicunt per sacramentum suum quod dictus Iohannes disseisivit predictum priorem de predictis tenementis sicut queritur ideo cons[ideratum] est quod predictus prior recuperet seisinam suam versus predictum Iohannem de predictis tenementis per visum recognitionem et dampna sua que taxantur per recognitionem iuratum ad lx solidos et dictus Iohannes in misericordia et que dubitatur defraude [] Processum est ad inquirendum quale ius prior habet in predictis tenementis per statutum per xij iuratores qui dicunt super sacramentum suum quod predictus prior et predecessores sui fuerunt seisiti de predictis tenementis ut de iure ecclesie sue de Alvingham per quaterviginti annos et amplius Ideo fiat executio iudicii non obstante statuto [] Dampna lx solidi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter