utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610290

Charter
Charter Number: 05610290
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Writ
Date: 1401
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
Henricus Dei gratia rex Anglie et Franc et dominus Hibern venerabili in Cristo patri Henrico eadem gratia episcopo Lincoln salutem Volentes certis de causis quod thesaurius et barones de scaccario nostro per vos certiorentur si ecclesie subscripte fuit appropriate monialibus subscriptis ac tempore concessionis decime et medietatis decime nobis per clerum Cantuariensis prov[incie] ultime concessarum appropriate fuerunt videlicet ecclesie de Norton Kirkeby sancti Petri Cranwell Sempingham cum capella de Poynton Billyngburgh cum vicaria eiusdem Horblyng cum vicaria Stowe cum capella de Birthorp Walcote Louthton et Hakunby monialibus de Sempyngham ecclesie de veteri Lafford et Amwyk monialibus de Haverholm ecclesie de Bylyngay et Dyggeby monialibus de Cateley ecclesie de Alwyngham Cokeryngton sancte Marie Cokeryngton sancti Leonardi Kedington et Calthorp monialibus de Alwyngham ecclesie de Westeryngton Bolyngton Langton Burgo Wynthorp Ingham et Spridlington sancti Albini ac medietas ecclesie de Freskenay monialibus de Bolyngton ecclesie de Sixill Luddeford maiori Leggesby Thevelby Wynelyngham Est Rasyn Cateby Est Wyckham et Saleby ac medietas ecclesie de West Wykham monialibus de Sixill et ecclesie de South Elkington Ormesby Utterby Parva Grymesby et Foterby monialibus de Ormesby Et si moniales predicte ecclesias predictas seperatim ut premittitur in proprios usus habeant et teneant ac tempore predicto et ante habuerint et tenuerint necne vobis mandamus quod si per registra rotulos et memoranda vestra aut alio modo legitimo vobis constare poterit ecclesias predictas predictis monialibus ut prefertur approprietas existere ac tempore predicto extitiste tunc dictos thesaurarium et barones apud Westm a die sancti Michaelis ultimo preterito in unum mensem sub sigillo vestro inde distincte et aperte reddatis certiores hoc breve ibidem remittentes Teste I Cokayn apud Westm vij die Octobris anno regni nostri tertio pro baronibus et rotulum compotorum de decimis in compoto videlicet prioris et conventus de Markeby collectorum primo medietatis decime et medietatis predicte Thresk
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter