utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610291

Charter Number: 05610291
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1401
Date Type: Internal, Calendar, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Henricus permissione divina Lincoln episcopus honorabilibus viris thesaurario et baronibus de scaccario domini nostri regis salutem et sincere dilectionis continuum incrementum Breve dicti domini nostri regis nuper nobis directum et presentibus inclusum nos cum ea que decuit reverentia noveritis recepisse cuius quidem brevis auctoritate et vigore registra rotulos et memoranda nostra diligenter et cum effectu fecimus perscrutari per que una cum aliis evidentiis et informationibus sufficientibus et legitimis auctoritate nostra in hac parte captis sufficienter nobis constat quod ecclesie de Norton Kerkby sancti Petri Cranwell Sempyngham cum capella de Poynites Bilyngburgh cum vicaria eiusdem Horblyng cum vicaria eiusdem Stowe cum capella de Birthorp Walcote Louthton et Hakunby monialibus de Sempingham ecclesie de veteri Lufford at Amwyk monialibus de Haverholm ecclesie de Bylyngayet Diggeby monialibus de Catteley ecclesie de Alwyngham Cokeryngton sancte Marie Cokeryngton sancti Leonardi Kedington et Calthorp monialibus de Alwyngham ecclesie de Westeryngton Bolington Langton Burgo Wynthorp Ingham Spridlyngton sancti Albini ac medietas ecclesie de Freskenay monialibus de Bolyngton et ecclesie de Sixill Luddeford maiori Leggesby Theuelby Wenelyngham Est Rasyn Cateby Est Wykam et Saleby ac medietas ecclesie de West Wykam monialibus de Sixill et ecclesie de South Elkyngton Ormesby Utterby parva Grymesby Foterby nostre diocesis monialibus de Ormesby prout in dicto breve regio separatim continentur expropriate sunt et toto tempore concessionis decime et medietatis decime de quibus in eodem brevi sit mentio sic fuerunt et quod eadem monialibus ecclesias ante dictas toto tempore suprascripto et ante in ipsarum usus proprios habuerunt et tenuerunt prout ad huc habent possident atque tenent Que omnia et singula vobis tenore presentium significamus ac de eisdem iuxta dicti brevis exigentiam et tenorem vos reddimus tenor certiores sigillo nostro consignatum Dat apud Bugden decimo die mensis Octobris anno domini millesimo cccc primo et nostre consecrationis anno quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter