utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610292

Charter Number: 05610292
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): List
Date: 1400 - 1401
Date Type: Internal, Feast

map View Map
Charter:
In magno rotulo de anno secundo regis Henrici iiij in Lincoln Moniales de Haverholm debent xvj solidos ij denarios de prima medietate decime regi a clero anno secundo concesse in archidiaconatibus Lincoln et Stowe videlicet ix solidos vj denarios pro ecclesia de veteri Lafford et vj solidos viij denarios pro ecclesia de Amwik sicut continetur in compoto prioris et conventus de Markby collectorum medietatis predicte rotulo compotorum de decimis que quidem ecclesie appropriate fuerunt predictis monialibus tempore concessionis medietatis decime predicte et ante sicut continetur in quadam certificatione per Henricum episcopum Lincoln pretextu brevis regis Henrici schaccarii thesaurario et baronibus directa que sunt in custodia rememoratoris regis inter brevia executa pro rege de termino sancti Michaelis anno tertio prefatis collectoribus inde directis Set non debent inde summoniri eo quod moniales predicte sunt pauperes et quorum beneficia excipiuntur a solutione in concessione medietatis decime predicte sicut continetur in quibusdam litteris patentibus Henrici episcopi Lincoln que sunt in custodia predicti rememoratis regis inter billas de dicto termino sancti Michaelis anno tertio Et quiete sunt Moniales de Catteley debent xxj solidos iiij denarios de eadem medietate decime regi a clero in archidiaconatu predicto concesse videlicet xj solidos iiij denarios pro ecclesia de Billyngeye et x solidos pro ecclesia de Diggeby sicut continetur ibidem set non debent inde summoniri ob causam supra annotatam Et quiete sunt Moniales de Sixill debent iiij libras xiij solidos iiij denarios ob qua de eadem medietate videlicet xj solidos iiij denarios pro ecclesia de Sixill [vj solidos iiij denarios] pro ecclesia de Lodford maiori xiij solidos pro ecclesia de Leggesby xiiij solidos iiij denarios ob qua pro ecclesia de Thevelby x solidos pro ecclesia de Wynelyngham v solidos iiij denarios pro ecclesia de Est Rasyne v solidos iiij denarios pro ecclesia de Cateby xvi solidos pro ecclesia de Est Wikham ix solidos iiij denarios pro ecclesia de Saleby et ij solidos iiij denarios pro medietate ecclesie de West Wykham ibidem sed non debent inde summoniri ob causam supra annotatam Et quiete sunt Moniales de Ormesby debent xxviij solidos de eadem medietate videlicet ix solidos iiij denarios pro ecclesia de South Elkington v solidos iiij denarios pro ecclesia de Ormesby iiij solidos viij denarios pro ecclesia de Utterby ij solidos pro ecclesia de parva Grymesby et vj solidos viij denarios pro ecclesia de Foterby ibidem Set non debent summoniri ob causam super annotatam Et quiete sunt Moniales de Alvyngham debent xxxij solidos de eadem medietate videlicet vj solidos viij denarios pro ecclesia Cokeryngton sancti Leonardi x solidos pro ecclesia de Cokeryngton sancte Marie vj solidos viij denarios pro ecclesia de Alwyngham v solidos iiij denarios pro ecclesia de Kedyngton et iiij solidos iiij denarios pro ecclesia de Calthorp ibidem Set non debent inde summoniri ob causam supra annotatam Et quiete sunt Moniales de Sempyngham debent viij libras vij solidos iiij denarios de eadem medietate videlicet xiij solidos iiij denarios pro ecclesia de Norton x solidos pro ecclesia de Kirkeby sancti Petri x solidos pro ecclesia de Cranwell xviij solidos pro ecclesia de Sempyngham cum capella de Poynton xv solidos iiij denarios pro ecclesia de Bilyngburgh xxxv solidos viij denarios pro ecclesia de Horblynge v solidos viij denarios pro vicarie eiusdem xiij solidos iiij denarios pro ecclesia de Stowe cum capella de Birthorp xiij solidos pro ecclesia de Walcote xij solidos pro ecclesia de Louthton xvj solidos pro ecclesia de Hakunby et v solidos pro vicaria de Bylyngburgh ibidem Set non debent inde summoniri ob causam supra annotatam Et quiete sunt Moniales de Bolyngton debent iiij libras xij denarios de eadem medietate videlicet viij solidos pro ecclesia de Westyryngton x solidos pro ecclesia de Bolyngton x solidos viij denarios pro ecclesia de Langton xx solidos pro ecclesia de Burgo x solidos pro ecclesia de Wynthorp x solidos viij denarios pro ecclesia de Ingham v solidos pro ecclesia de Sprydlyngton sancti Albini et vj solidos viij denarios pro medietate ecclesie de Freskenay Set non debent inde summoniri ob causam supra annotatam Et quiete sunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter