utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610293

Charter Number: 05610293
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1282
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In Dei misericordia magister ordinis de Sempingham dilectis in Cristo filiis et filiabus omnibus eundem ordinem professis salutem in Domino sempiternam Cum dilectus in Cristo filius dominus Ranulphus prior de Alvingham tempore administrationis sue terras et redditus per sui laboris indultam in proprietatem domus sue Deo impetrante perduxerit volens ipsum dominum ex respectu speciali suorum sibi fieri propitium ex dictis bonis per sollertiam suam adquisitis voluit et instanter petiit de dictis bonis conventus suos in quibusdam necessariis specialiter respici et dictum respectum per nos ordinari pariter et ratificari Nos igitur ipsius desiderium gratificantis et propositum ratificantes prout ipse prius concepit ad suplendum linee tele defectum quo ad conventum monialium ordinamus de dictis bonis unam levari marcam annuam videlicet de uno tofto in Linc quod Willelmus dictus Litelknave tenet quinque solidos et [de] uno sellione quem idem prior emit de Iacobo ad pontem de Linc duos solidos et de una bovata terre et dimidia cum suis pertinentiis in Raytheby quas magister Gocelinus tenet sex solidos et quatuor denarios Item volumus quod canones dicte domus habeant in perpetuum ad pitantiam diebus sanctorum Nicholai et Katerine decem solidos per manus alicuius canonici per nos aut successores nostros deputati de bonis que dictus G tenet in Raytheby annuatim percipiendi Volumus etiam ut singula septimana assignetur canonicus qui capelle ipsorum in honore dictorum levate sanctorum in celebratione serviat divinorum ita tamen quod pro devotione sua quam voluerit missam celebret dummodo in singulis missis sanctorum prefatorum memoria habeatur et ipsius sanctorum festa cantentur proprie ipsorum hystoria et omnes hore et missa in dicta capella cum omni devotione Et singula septimana semel habeatur ipsorum memoria ad vesperas et ad matutinum cum antiphonis specialibus et collectis Item volumus quod ad suplendum egrorum neccessitates ex parte canonicorum assignentur xiij solidos et x denarios videlicet de tenemento quod Ricardus de Gerdeburg tenet de dicta domo in Gerdeb viij solidos et x denarios et de tenemento Azonis de Gerdeb v solidos quem redditum xiij solidorum x denariorum dictus prior emit de Alano de Cutum Quoniam vero dicto priori humanitus contigerit volumus dictum redditum xiij solidorum x denariorum die suo anniversario ad pitantiam utriusque conventus transire volumus etiam ut sive in prioratum sive extra obierit habeat in pane potu et pitantia cibum suum ac si sederet ad mensam et triginta diebus humationem sue proximis trecenalis Gregorii cum commendatione placebo et dirige cum ix lectionibus et missa speciali quasi ipso presente sine more dispendio subsequente Et singulis annis anniversario die suo dicatur specialis missa in conventu pro eo ipsam missa placebo et dirige cum ix lectionibus musice precedentibus Et ne processu temporis possit hec nostra ordinatio irritari minorari et anullari aut subtrahi nos omnibus manu tenentibus et ipsam sustentantibus benedictionem nostram quam paterne pater filiis conferre poterit conferimus In ipsam autem intentes enervandam vel aliqualiter peiorandam maledictionem Dei et nostram nisi se emendaverint promulgamus Et ne aliquid contra hoc ex ignorantia ire contingat volumus ut hoc instrumentum in singulis annuis retro capta coram omnibus in communum legatur In cuius rei robur perpetuum huic scripto cyrograffato signum dicte domus una cum signo nostro est appensum Act anno incarnationis dominice mcclxxx secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter