utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610295

Charter Number: 05610295
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release
Date: 1300 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Margeria filia et heres Roberti filii Iohannis filii Pigoti de Alvingham que fuit uxor Iohannis Myte de Coker salutem in Domino Cum nuper prior et conventus de Al fatebantur se tenire Pigoto de Al et heredibus suis in prestatione annua redditus quinque solidorum ad quatuor anni terminos per equales portiones per scriptum suum ut dicitur perpendensque quod salubrius est dictum redditum quinque solidorum non exigere quam recipere eisdem priori et conventui et eorum successoribus dictum redditum quinque solidorum omnes et inperpetuum pro me et heredibus meis concedo do et remitto ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis nomine meo nec per nos quicquam in dicto annuo reddituum quinque solidorum vel aliqua eius parte decetero exigere vel habere potero vel poterit vel vendicare presumo vel presumat Volo insuper et fateor pro me et heredibus meis quod si quod scriptum de predicto annuo redditu quinque solidorum per eosdem priorem et conventum prius confectum reperiatur quod pro nullo habeatur et robore careat omnino Hanc vero remissionem et concessionem feci ei in libera viduitate mea et legia potestate pro salute anime mee et antecessorum meorum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo filio Andree de Scupholm Iohanne Charite de Coker Rogero fratre eiusdem de eadem Adam chapman de Alving et Iohanne forester de eadem
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter